Haec pagina emendata est
benignitatis fons largiendo exhauritur. Porro beneficentia, quae constat officiis, fundum non habet: imo quo largius hinc hauritur, hoc scatet uberius. At heic multae res sunt, quae et invidiam mitigant, et famae celebritatem illustrant, quas nemo sibi praestare valet, sed contingunt gratuito favore numinis.
- Gratior est pulchro veniens e corpore virtus.[1]
- At formam corporis sibi nemo largitur. Adfert secum dignitatis plurimum generis claritudo. At haec quoque fortunae munus est. Idem sentiendum de divitiis, quae recte factis partae ab avis atque atavis ad nos devenerunt. Ne hoc quidem quisquam sibi praestat. Huius generis sunt et ingenii dexteritas, ac dicendi gratia, lepos et comitas non ascita, sed ingenita. Postremo decorum quoddam arcanum atque etiam felicitas; cuius effectum in multis videmus quotidie, caussam reddere nemo potest. An non frequenter conspicimus eadem geri dicive a diversis, et magnam inire gratiam qui peius gessit dixitve, quum is qui melius rem egerit, pro gratia referat odium? Hoc prisci quidam ad genios referebant. Dicebant enim in ea re quemque fortunatum esse ad quam natus esset; contra parum succedere, quod quis invita Minerva iratoque genio tentaret.
- ph. Heic igitur nullus est consilio locus?
- sy. Vix ullus: attamen qui sagaces sunt, deprehendunt in pueris aut adolescentibus notas quasdam, quibus coniecturam facere liceat, ad quae studia, quodve vitae genus quasve actiones sint idonei. Idem indicat in nobis arcanus quidam animi sensus, quo a quibusdam abhorremus nulla evidente caussa, ad quaedam item miro impetu rapimur. Hinc est quod alius feliciter tractat rem militarem, alius dexter est in negotiis politicis, alium dicas ad studia natum. Quanquam et in his mira