Haec pagina emendata est
varietas; nimirum tanta, quanta est functionum diversitas. Alium natura genuit imperio, alium volvit esse fortem militem: cui plurimum indulsit, ei concessit, ut, iuxta Homerum, pariter et bonus sit lancearius, et egregius dux.[1] Itidem in rebus civilibus, alius valet in consilio, alius in agendis caussis excellit, alius obeundis legationibus et gaudet et feliciter rem gerit. De studiorum varietate quid attinet dicere? Sunt qui sic rapiantur ad institutum monasticum, nec ad quodvis, sed vel ad hoc, vel illud, ut vitam sibi putent acerbam, nisi, quod optant, assequantur. Sunt e diverso qui mirum in modum abhorrent, ut mori ducant potius, quam fieri monachum: nec id odio faciunt, aut certa ratione, sed arcano quodam naturae sensu.
- ph. Ista quidem in compluribus ita, ut narras, et comperi nonnunquam, et frequenter admiratus sum.
- sy. In his igitur bonis, quae nobis gratuito largitur naturae benignitas, multo minus orietur invidiae, si fastus absit et ostentatio. Amabilior enim est forma, aut nobilitas, aut opulentia, aut facundia, in his qui se his bonis praecellere quasi nesciunt. Comitas autem et modestia nihil imminuunt haec commoda, sed ut gratiam addunt, ita depellunt invidiam. Haec autem comitas et morum suavitas oportet in omnibus vitae actionibus sit perpetua, nisi prorsus repugnat Minerva. Nam frustra, ut opinor, tentaret Xenocrates,[2] quod successit Socrati ac Diogeni: frustra moliretur Cato Censorius, quod Laelium fecit gratiosum. Attamen Demea ille Terentianus subito mutatus, satis declaravit quantum ad conciliandam benevolentiam habeat momenti studiis et affectibus omnium obse-