Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/600

E Wikisource
Haec pagina emendata est

cundare. Verum quoties a recto receditur, iam et a vera gloria ad temporarium hominum favorem degeneratur. Ceterum ea demum gloria perpetua est, quae honesti radicibus nititur, a iudicio rationis profecta. Nam affectus temporarios habent impetus; qui simul atque relanguerint, odisse coepimus quod ante vehementer arrisit; ac proinde plausus vertitur in sibilum, laus in uituperium. Ceterum ut ingenium prorsus inverti non potest, ita potest aliqua ex parte corrigi.

ph. Exspecto quid dicas.
sy. Qui natura blandior est, is cavere potest, ne, dum apud omnes gratiosus esse studet, deflectat ab honesto, neve dum sese quibuslibet accommodat polypum[1] imitatus, sibi parum constet.
ph. Tales novi permultos lubricae fidei et erubescendae vanitatis.
sy. Rursus qui severiore sunt ingenio, dare operam oportet, ut sic affectent comitatem, ne quod agunt, videatur simulatum; aut subinde ad naturam suam recurrant; pro laude geminum dedecus sibi comparaturi, et quod interdum rigidius agant, et quod sint inconstantes. Tantam enim vim habet constantia, ut qui vitiosam nacti sunt naturam, tamen ob hoc ipsum levius ferantur, quod nusquam sunt sui dissimiles. Fucus autem simulatque suboluit, etiam in benefactis gignit odium: porro quod simulatum est, perpetuo latere non potest; aliquanto erumpat oportet: quod ubi factum fuerit, semel evanescit omnis ille magnificus gloriae fumus, atque etiam in fabulam vertitur.
ph. Illud igitur, ut video, mones, a natura minimum, ab honesto minime recedendum esse.
sy. Tenes. Ad haec, scis, quidquid subito inclarescit, obnoxium esse invidiae. Inde vox odiosa νεοπλούτων apud Graecos, apud Romanos novorum hominum cognomen, apud utrosque terrae filiorum,
  1. Aiunt enim polypum, maxime vero in metu, colorem mutare similitudinem loci, cui adhaeret.