Haec pagina emendata est
et e coelo delapsorum. Ceterum fama quae paulatim nascitur, et augescit, quemadmodum minimum habet invidiae, ita maxime durabilis est; ut indicat hoc ille poëtarum acutissimus Horatius: Crescit occulto velut arbor aevo fama Marcelli.[1] Proinde, si veram, si perpetuam, si livori quam minimum expositam gloriam expetis, ausculta Socrati, qui dixit, quibusdam usu venire, ut dum nimium properant initio, serius perveniant ad finem.
- ph. Sed hominum vita brevis est.
- sy. Ergo ad benefacta properandum, non ad gloriam, quae sua sponte consequitur. Non enim id consulis, opinor, quibus rationibus longaevus fieri possis. Nam istuc Parcarum munus est, quae fila ducunt et amputant, quum ipsis est visum.
- ph. Utinam istuc quoque possis!
- sy. Nunquam, o Philodoxe, divi tam fuerunt benigni, ut uni darent omnia. Quod annis detrahunt, nominis splendore pensant. Quibusdam, sed paucissimis, tam indulgenter favent, ut vivi, sibique quodam modo superstites, posteritate sua fruantur. Sed rari sunt, quos aequus amavit Iuppiter.[2] Hoc fortassis aliqui diis geniti potuere; verum ista felicitas non cadit in hanc consultationem.
- ph. Saepe mecum admirari soleo seu fortunae seu naturae invidentiam, quae nihil omnino commodi largitur mortalibus quod non aliquo temperet incommodo.
- sy. Quid igitur superest, amice, nisi ut homines nati, sortem humanam aequo feramus animo? Iam et illud haud mediocriter conducit ad leniendam invidiam, si penitus cures habere perspecta nationum, ordinum, et singulorum hominum ingenia, nimirum ad eorum exemplum, qui bestiis cicurandis alendisque dant operam, siquidem horum praecipuum est studium, animadvertere quibus rebus quodque ani-