Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/602

E Wikisource
Haec pagina emendata est

mal vel efferetur vel deliniatur. Non iam loquor tantum de discrimine quod est inter avem et quadrupedem, inter serpentem et piscem, aut quod est inter aquilam et vulturem, inter elephantum et equum, inter delphinum et phocam, inter viperam et aspidem; sed de innumera varietate, quae est in singulis animantium generibus.

ph. Exspecto quo sis evasurus.
sy. Omnes canes sub una specie continentur: sed haec species quam innumeras formas distrahitur! ut dicas illos genere distingui, non specie. Iam prorsus in eadem specie quam varii sunt canum mores et ingenia!
ph. Immensa varietas.
sy. Quod de canibus dictum est, de singulis animantium generibus dictum puta: sed in nullo magis elucet discrimen, quam in equis.
ph. Vera praedicas. Sed quorsum haec?
sy. Quidquid in animantium generibus, vel in formis, vel in singulis animantibus varietatis est, hoc omne puta esse in homine. Illic reperies lupos varios, canes inenarrabili varietate, elephantos, camelos, asinos, leones, oves, viperas, simios, dracones, aquilas, vultures, hirundines; et quid non?
ph. Quid tum?
sy. Nullum autem est animal tam efferum, quin arte tractatum aliquam de se praebeat utilitatem, aut certe non laedat.
ph. Nondum perspicio quid agas.
sy. Est nonnihil discriminis inter Hispanum, Italum, Germanum, Gallum et Anglum?
ph. Est plane.
sy. Adhaec est singulis in unoquoque genere peculiare quoddam ingenium.
ph. Fateor.
sy. Hanc varietatem si sagaciter habueris animadversam, et singulorum moribus te accommodes, perfacile consequeris, ut aut omnes habeas amicos, aut certe nullos inimicos.
ph. Si polypum me fieri iubes, ubi rectum et honestum?
sy. Est in rebus communibus aliquod obsequium, quod nullo pacto vitiat honestum; quod genus, apud Italos osculo salutant viri viros: in