Haec pagina emendata est
Germania si facias idem, absurdum videatur; sed pro osculo dextram porrigunt: rursus in Anglia viri salutant mulieres etiam in templo obvias: idem si fiat in Italia, flagitium habeatur: item in Anglia porrigere poculum tuum intervenienti in convivio, civilitatis est; in Gallia contumeliae est. In his et aliis huiusmodi citra recti Iacturam licet omnibus obsecundare.
- ph. At perdifficile sit omnium gentium mores ac singulorum hominum ingenia nosse.
- sy. Verum, o Philodoxe, si gloriam insignem quaeris, eamque virtute partam, necesse est ut virtutem quoque praestes non vulgarem. Scis autem virtutem circa difficilia versari, quemadmodum ante Peripateticum illum[1] docuit Hesiodus;[2] proinde si mel cupis, apes feras oportet.
- ph. Scio, et memini: sed mitigandae invidiae rationem quaerimus.
- sy. Proin da operam, ut in bello dux esse malis quam miles; et in eo bello, quod gerendum cum invisis hostibus potius, quam cum civibus aut sociis. In republica ea potissimum munia capesse, quae popularia sunt et gratiosa. Velut defendere popularius est, quam accusare; honorare, quam punire. Quod si qua incidunt, sicut incidere necesse est, natura molesta, tamen ea quoque, si vitari non possunt, commoditate sunt lenienda.
- ph. Quo pacto?
- sy. Sedes Iudex aut arbiter; altera pars nonnihil offendenda est; sed ea rem aequitate geras, ut, si fieri possit, etiam victus gratias agat.
- ph. Qui sic?
- sy. Puta. Intenditur actio furti aut sacrilegii: muta si potes, actionis formulam, et fac ut sit actio rei vindicandae. Heic protinus ita reum sublevas, ut nihil tamen decedat actori. Porro actionem omnem sic moderare, ut citra actoris dispendium reo videaris aequus. Postremo damnati poenam nonnihil miti-