ga. Absit interim aut vultus torvitas, aut verborum acerbitas, aut morositas; quae res faciunt, ut quidam peiorem ferant gratiam pro dato beneficio, quam alii pro negato. Interdum monendus est amicus: sed si nulla spes emendationis, silere praestat. Si res gravior est, et spes est profectus, magni refert qualis sit admonitio. Nam saepenumero fit, ut, qui sinistre aut intempestive admonet, et morbum exasperet et ex amico reddat inimicum. Haec dexteritas magis etiam habet locum, si agas cum principe. Nam horum affectibus nonnunquam incidit ut sit resistendum. Quod si fit comiter ac dextre, paulo post qui obstitere plus ferunt gratiae quam qui obsecundarunt. Quod enim cupiditati placet, temporarium est; quod recta ratione geritur, perpetuo probatur. Longe vero maxima pars invidiae nascitur ex intemperantia linguae. Quantum odii nonnunquam unica vox temere excidens concitat nonnullis! Quam multis dictum aut iocus intempestivus fuit exitio! Laudabis igitur, sed dignos; idque parce: sed vituperabis parcius, si tamen omnino quispiam vituperandus est: proinde vitanda loquacitas. Difficillimum enim sit, simul et multa et opportune dicere.
- ph. Assentior istis omnibus. Sed mihi videtur praecipua ad parandam nominis celebritatem via, scribere libros.
- sy. Vera praedicas, nisi quod obstat scribentium turba. Ac, si ista placet ratio, cura ut exacte scribas potius, quam multa. Cum primis autem argumentum delige neque protritum, neque cum multis commune; ad haec minime invidiosum: in id, quidquid insigne complurium annorum lectione contractum est, conferas: tractatione vero tale reddes, ut voluptatem habeat cum utilitate coniunctam.
- ph. Prudenter tu quidem, Symbule; meoque animo feceris satis, si unum illud adieceris, quibus rebus effici possit, ut matu-