Haec pagina emendata est
maturius etiam contingat gloria. Multos enim video, qui vix sub obitum inclarescunt, nonnullos a rogo, quod aiunt, demum innotescere.
- sy. Heic quod consulam, nihil habeo melius, quam quod tibicen suasit tibicini. Fac ut his teipsum probes, qui gloria iam vicerunt invidiam; in horum amicitiam temet insinua, quorum honorifica de te praedicatio facile populare studium tibi conciliabit.
- ph. At si quando exoriatur invidia, quid ostendis remedii?
- sy. Fac quod solent hi qui picem coquunt; si flamma effulserit, infundunt aquam; ac tum magis efferatur ac stridet incendium, ni id facias constanter ac saepius.
- ph. Quid istud aenigmatis est?
- sy. Invidiam oborientem beneficiis obrue potius, quam vindicta. Nihil egit Hercules resectis Hydrae Lerneae capitibus; igni Graeco devicit exitiabile monstrum.
- ph. Sed quem vocas ignem Graecum?
- sy. Qui ardet etiam in mediis aquis. Eum adhibet, qui lacessitus iniuria malorum, non cessat tamen de omnibus bene mereri.
- ph. Quid ego audio? beneficentia igitur nunc aqua est, nunc ignis?
- sy. Quid vetat? quando Christus in allegoriis nunc sol est, nunc ignis, nunc lapis. Dixi sedulo; si quid melius eris nactus, sequitor, meumque repudiato consilium.
OPULENTIA SORDIDA.
IACOBUS, GlLBERTUS.
- ia. Unde nobis tam exuccus, quasi cum cicadis interea rore sis pastus? mihi nihil aliud quam syphar[1] hominis esse videris.
- gi. Apud inferos umbrae malva et porro saturantur; at ego decem vixi menses, ubi ne id quidem contigit.
- ia. Ubinam te quaeso, num abreptus in navem galeatam?
- gi. Ne-