Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/606

E Wikisource
Haec pagina emendata est

quaquam, sed Synodii.[1]

ia. In urbe tam opulenta bulimia periclitatus es?
gi. Maxime.
ia. Quid in causa? An deerat pecunia?
gi. Nec pecunia nec amici.
ia. Quid igitur erat mali?
gi. Mihi res erat cum hospite Antronio.[2]
ia. Cum illo opulento?
gi. Sed sordidissimo.
ia. Monstri simile narras.
gi. Minime, sed sic fiunt divites, qui e summa emergunt inopia.
ia. Quid ita libuit tot menses apud talem hospitem commorari?
gi. Erat quod alligaret, et sic tunc erat animus.
ia. Sed dic, obsecro, quo tandem vivit ille apparatu?
gi. Dicam, quandoquidem actorum laborum solet esse iucunda commemoratio.
ia. Mihi certe futura est.
gi. Illud οὐρανόθεν accessit incommoda, quum illic agerem, totos tres menses spirabat boreas, nisi quod illic nescio quo pacto nunquam perseverat ultra diem octavum.
ia. Quomodo igitur spirabat totos tres menses?
gi. Sub eum diem velut ex constituto mutabat stationem, sed post horas octo migrabat in locum priorem.
ia. Ibi tenui corpusculo opus erat foco luculento.
gi. Satis erat ignis, si suppetisset lignorum copia. Verum ne quid hic faceret impendii noster Antronius, ex rusculis insularibus[3] evellebat arborum radices ab aliis neglectas, idque fere noctu. Ex his nondum bene siccis struebatur ignis non absque fumo, sed sine flamma, non qui calefaceret, sed qui praestaret, ne vere dici posset ibi nullum esse ignem. Vnicus autem ignis durabat totum diem, adeo temperatum erat incendium.
ia. Illic hybernare durum erat.
gi. Imo multo durius aestivare.
ia. Qui sic?
  1. Vox ficta; forte designat oppidum Augustam Vindelicorum.
  2. Tenendum est, Antronios asinos dictos esse homines deformi praegrandique corpore, ingenio autem stupido bardoque, ab oppido Antron Thessaliae, asinorum magnitudine insigni.
  3. Rusculum diminutivum est ruris, ut sit, parvum praedium seu fundus aut ager; insulare r. ager est, quem flumen circumdat, s. insula, quales plerumque arboribus sunt consitae.