Haec pagina emendata est
rent quam crucem Domini. Quum efferretur Eusebius, vidi, non solus tamen, agmina nigrorum daemonum muscarum instar assultantium ad corpus; nullus tamen audebat attingere.
- ph. At interim facies, manus, pedes erant in periculo quippe nudi.
- th. Ut serpentes nec umbram fraxini, licet porrectam longius, ferre possunt, ita daemones virus illud sacrae vestis etiam procul sentiunt.
- ph. Proinde non arbitror talia corpora putrescere, alioqui plus animi esset vermibus, quam cacodaemonibus.
- th. Verisimile narras.
- ph. Quam fortunati pediculi, qui in tam divina veste perpetuo vivunt. Caeterum quum vestis deferatur ad sepulchrum, quid est quod tuetur animam?
- th. Vestis umbram secum defert, ea tutam reddit, adeo ut negent quenquam illius ordinis venire in purgatorium ignem.
- ph. Nae ego istam apocalypsim, si vera narras, pluris facio quam illam Ioannis. Haec enim expeditam ac facilem ostendit viam, qua cuivis liceat citra sudorem, citra molestiam, citra poenitentiam mortem aeternam effugere, tota vita suaviter peracta in deliciis.
- th. Assentior.
- ph. Iam igitur mirari desino, si plerique Seraphicis sodalibus plurimum tribuant; verum non queo satis admirari non deesse, qui non vereantur illis oppedere.
- th. Nimirum istos scias, quotquot videris, traditos in reprobum sensum[1] suaque malicia excaecatos.
- ph. Post hac ero cautior, daboque operam ut in sacrosancta veste moriar. Verum extiterunt hoc seculo quidam, qui docent hominem sola fide iustificari, nullo operum praesidio; maximum igitur privilegium sit, si vestis beet absque fide.
- th. Non simpliciter absque fide, ne quid erres, Philecoe. Satis autem est credere haec, quae diximus esse promissa a Christo patriarchae Francisco.
- ph. Vel Turcam igitur servabit