Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/691

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Nuper apud Hollandos dixit, me apud theologos Lovanienses haberi pro falsario: (scripsit ad me, qui praesens audivit.) Rogatus, quam ob rem: Quare, inquit, toties castigat novum testamentum? O stolidam linguam! Hieronymus toties castigavit psalterium , an ideo falsarius est? Denique si falsarius est, qui vel imprudens, vel ob inscitiam vertit aliquid secus quam oportet, falsarius fuit hic, cuius hodie translatione utitur ecclesia. Quantum autem proficit istiusmodi moribus? Omnes rident ut Morychum,[1] horrent ut cerritum, fugitant ut morosum et intractabilem. Nec possunt non bene sentire de eo, de quo ille tam odiose praedicat. Et quum omnibus displiceat, uni sibi displicere non potest.

Hoc scilicet habet edictum Caesaris, ut furiosa linguae petulantia, in quemcunque vellet, debaccharetur. Sic sustinet negotium orthodoxae fidei vir sapiens et gravis. Non est iste zelus dei, laedere innoxios, sed furor est diaboli. Semel collaudatus est Iudaicus zelus Phinees, sed ita ut exemplum non transeat ad Christianos. Et tamen ille palam impias occidit. Isti, quidquid odit, Lutheranum est et haereticum. Sic opinor tenue zythum, vapidum vinum, et ius insipidum, isti Lutheranum vocabitur: et lingua Graeca, quam unice odit, opinor ob id, quod hanc apostoli tanto honore dignati sint, ut non alia scripserint, Lutherana vocabitur. Poetica (nam et hanc odit, magis amans potaticam,) erit Lutherica.

Clamat, per nos minui suam auctoritatem, seque meis scriptis ludicrum fieri: imo ipse sese propinat doctis et cordatis omnibus deridendum: nec ullum facit finem. Ego calumniam a me depello. Quod si docti bonique male sentiunt de eo, qui im-

  1. Bacchum, euius faciem vindemiae tempore musto et recentibus ficis oblinere consueverunt.