Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/692

E Wikisource
Haec pagina emendata est

merenti calumniam intendit, utri par est imputare, iure depellenti, quod agnoscere non debet, an per iniuriam intendenti? Si quis affirmans asinis esse alas in Brabantia, rideretur: nonne ipse faciat ridiculum? Clamat totum Lutherum esse in libris meis, omnia undique scatere haereticis erroribus. Ceterum ubi, qui mea legunt, nihil tale reperiunt, etiamsi dialecticam nesciant, tamen facile colligunt quod consequitur. Habet auctoritatem a Caesare: rem igitur gerat ex animo Caesaris , qui nocentes sanari mavult quam puniri: certe innoxios laedi non vult. Concredidit hoc muneris ignoto: ubi rescierit qualis sit homo, dubium non est, quin, quod credidit, sit repetiturus. Nec Caesaris mitissimi, nec pontificis integerrimi mens est, ut, qui suis vigiliis et ornare student et iuvare rempublicam, dedantur odiis talium: etiamsi quid humani lapsus esset. Tantum abest, ut bonos et integros velint alienari, et in diversam partem protrudi.

Haec magis ad Vos pertinent, quam ad me. Nam huius mores multum dedecoris conciliant ordini vestro, dum vulgus ex hoc uno vos omnes aestimat: iniuria quidem, fateor; sed sic sunt hominum mores; neque paucos a theologiae studio alienat istius asperitas. Scio totum hominem vobis displicere, praeter duos aut tres combibones, et unum veteratorem, qui stultitia hominis ad suas cupiditates abutitur. Sed ita demum intelligerent omnes, eum vobis non probari, si posteaquam coerceri non potest, eieceritis e vestro contubernio. Difficillimum quidem istud erit, sat scio. Nam aegre tales avelluntur a nidore conviviorum, solemnium, opiparorum et gratuitorum. Sed tamen hoc pertinet ad honorem ordinis vestri: cui merito faveo. Bene valete.

(Scripta anno, ut videtur, 1531)