sit me non sine causa haec monuisse, quanquam civiliter, ne malis daretur ansa delinquendi.
In proximo colloquio Virginis poenitentis non induco virginem quae professa mutarit institutum, sed quae ante peractam professionem redierit ad parentes quos habebat optimos.
In Mempsigamo quam multa sunt philosophica, de celandis maritorum vitiis, de non interrumpenda coniugum benevolentia, de sarciendis offensis, de corrigendis maritorum moribus, de obsequiis erga maritos. Quid aliud docet Plutarchus, Aristoteles et Xenophon, nisi quod hic personae vitam quandam addunt orationi.
In colloquio Militis et cartusiani simul depingo et insaniam iuvenum, qui procurrunt ad bellum, et pii Cartusiani vitam, quae sine studiorum amore non potest non esse tristis et inamoena. In Pseudocheo depingo quorundam ingenia, qui nati sunt ad mentiendum, quo quidem hominum genere nihil execrabilius.
In colloquio Adolescentis et scorti, nonne et lupanaria facio cauta? Quid autem dici potuit efficacius vel ad inserendam adolescentum animis pudicitiae curam, vel ad revocandas ab instituto non minus erumnoso quam turpi puellas ad quaestum expositas? Vnica vox commovit quosdam, quod impudica puella blandiens adolescenti vocat illum suam mentulam, quum hoc apud nos vulgatissimum sit etiam honestis matronis. Hoc qui ferre non potest, pro mea mentula scribat mea voluptas, aut si quid aliud mavult.
In Convivio poetico doceo, cuiusmodi debeat esse convivium inter studiosos, parcum sed festivum et hilare, conditum literatis fabulis, sine rixis, sine obtrectatione, sine turpiloquio.