Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/704

E Wikisource
Haec pagina emendata est

In Spectro detego technas impostorum, qui credulis simplicium animis solent illudere, fingentes apparitiones daemonum et animarum vocesque divinas. Quantam vero pestem hae praestigiae invexerunt pietati Christianae. Quoniam autem rudis ac simplex aetas huiusmodi fraudibus potissimum est obnoxia, visum est exemplo non inamoeno depingere modum imposturae. Sic impositum fuit Celestino Pontifici Romano. Sic Bernae delusus iuvenis a monachis.[1] Sic commentitiis oraculis et hodie plurimi deluduntur. Huic affinis est magia, et eodem nomine, sed cognomine blandiens naturalis.

Nec minima pars humanarum calamitatum est Alcumistica, quae doctis etiam et cordatis viris imponit, adeo morbus hic adlubescit, si quem corripuerit. Similes imposturas taxo in Hippoplano et Ptochologia, rursus in Convivio fabuloso. Ex his si nihil aliud discerent pueri quam latine loqui, quanto plus laudis mea mereretur industria, qui per lusum ac voluptatem id facio, quam illorum, qui misere iuventuti Mammetrectos, Brachylogos, Catholicontas et significandi modos[2] obtrudebant?

In Puerpera, praeter naturalium rerum cognitionem, quam multa sunt moralia de cura matrum erga liberos primum infantes, mox grandiores. In Peregrinatione religionis ergo taxo istos qui per tumultum eiecerunt omnes imagines e templis, rursus eos qui insaniunt in peregrinationes, quae suscipiuntur praetextu religionis, unde iam et sodalitates inventae sunt. Qui Hierosolymae fuerunt, equites aurati vocantur seque fratres vocant et in die palmarum serio rem agunt ridiculam, fune tra-

  1. Cf. Colloq.
  2. Tituli sunt compendiorum grammaticorum tum temporis usurpatorum Vide II, pag. 92.