hentes asinum; ipsi non multum differentes ab asino ligneo quem trahunt. Id imitati sunt qui Compostellam adierunt. Dentur haec sane, dentur affectibus hominum, at non ferendum, quod hinc sibi vindicant pietatem. Notantur et ii, qui reliquias incertas pro certis ostendunt, qui his plus tribuunt quam oportet, qui quaestum ex his sordide faciunt.
In Ichthyophagia tracto quaestionem de constitutionibus humanis, quas quidam prorsus reiiciunt, multum aberrantes a recta ratione, quidam propemodum anteponunt divinis legibus, rursus alii abutuntur et divinis et humanis constitutionibus ad quaestum ac tyrannidem. Conor itaque partem utramque ad moderationem temperare, inquirens unde natae sint et quibus gradibus huc usque progressae constitutiones humanae, quos et quatenus obligent, ad quid conducant, quantum distent a divinis, obiter indicans praepostera mortalium iudicia, quibus iam olim mundus plenus est, et unde totus hic orbis tumultus natus est. Haec ideo quoque tractavi copiosius, quo doctis suppeditarem occasionem accuratius hisce de rebus scribendi. Nam quae adhuc prodierunt non satisfaciunt curiosis. Traducere scortationem, temulentiam, adulterium non perinde ad rem pertinebat, quandoquidem haec mala nullum fallunt. Sed ex his est periculum verae pietatis, quae vel non sentiuntur vel sanctimoniae fallaci specie blandiuntur. Quod si quis calumnietur personis sordidis affingi theologicam disputationem, ab his talia nunc in omnibus conviviis disputantur, et huiusmodi personis opus erat familiarius crassiusque rem tractaturo.
In Funere, quoniam mors arguere solet Christianam fiduciam, in duobus idiotis depinxi diversum mortis genus, velut imagine viva ponens ob oculos dissimilem excessum eorum qui fidunt rebus com-