mentitiis et qui spem salutis fixerunt in misericordia Domini, obiter taxans divitum stultissimam ambitionem, qui luxum ac superbiam suam et ultra mortem proferunt, quam mors saltem debebat auferre, simul eorum perstringens vitium, qui sui compendii gratia stultitia locupletum abutuntur, quam ipsi potissimum debebant corrigere. Quis enim audebit libere monere potentes ac divites, si monachi, qui se profitentur mundo mortuos, palpantur illorum vitiis? Si nulli tales sunt, quales descripsi, tamen ostensum est exemplum quod oportet vitari; sin vulgo referuntur longe his quae proposuimus execrabiliora, qui sunt aequi meam agnoscant civilitatem suumque vitium corrigant, et si vitio vacant ipsi, alios peccantes vel emendent vel coherceant. Nullum ordinem perstrinximus, nisi forte totum Christianismum infamat, qui quicquam monendi gratia dixerit in corruptos Christianorum mores. Quos tantopere movet honos ordinis, eos in primis compescere debebant, qui palam factis suis dehonestant ordinem. Nunc quum illos, ut germanos sodales agnoscant, foveant ac tueantur, qua fronte causantur a bene monente laedi existimationem ordinis? Quanquam quae ratio dictat, sic habendam huius aut illius humanae sodalitatis rationem, ut publicam Christianorum utilitatem negligas?
In Differentia verborum ac rerum, taxo praepostera quorundam iudicia.
In Convivio vario commonstro rem civilitati congruam.
In Charonte detestor bellum inter Christianos.
In Synodo grammaticorum rideo studium cuiusdam Carthusiani, suo iudicio doctissimi, qui quum in graecas litteras soleat stolidissime debacchari, nunc libro suo indiderit graecum titulum, sed ridicule,