Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/707

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Anticomaritas dicens, quos appellare poterat Antimarionos vel Antidicomariones.

In Cyclope taxo quosdam, qui Evangelium semper habent in ore, quum in vita nihil sit Evangelicum.

In Coniugio impari pono ob oculos vulgi stultitiam, qui in sponsalibus supputant dotis modum nec ad rationem vocant sponsi scabiem lepra deteriorem. Atque id hodie fit tam passim, ut nemo miretur, quum nihil sit in liberos crudelius. In Ementita nobilitate depingo genus hominum, qui sub umbra nobilitatis existimant sibi nihil non licere, quae praecipua pestis est Germaniae.

In Senatulo traducturus eram vitia quaedam mulierum, sed civiliter, ne quis expectet tale quippiam quale habet Iuvenalis. Verum hoc agenti obortus est quidam ἱππεὺς ἅνιππος, lupus, ut aiunt, in fabula.

Reliqua fere comparata sunt ad voluptatem, sed non illiberalem. Non hoc est honestare ordines, sed erudire. Quapropter omnibus ordinibus et privatim et publice rectius consultum fuerit, si deposita quidvis calumniandi rabie candidis animis amplectamur omnes, quicquid pio studio in publicam utilitatem adfertur. Aliis aliae sunt dotes et alios alia capiunt, milleque modis homines trahuntur ad pietatem. Laudatum est Iuvenci studium, qui sacram evangeliorum historiam carmine prodidit. Nec sua laude fraudatus est Arator, qui idem fecit in Acta apostolorum. Adversus haereticos tubam intendit Hilarius, argutatur Augustinus, Hieronymus dialogis pugnat, Prudentius vario metri genere dimicat, Thomas et Scotus dialectices ac philosophiae praesidiis pugnat. Simile studium omnium, sed dissimilis singulorum ratio. Non reprehenditur diversitas, quae scopum eundem petit. Praelegitur pueris Petrus Hispanus, quo dociliores veniant ad Aristo-