re et possim et soleam. Apud me succus est ille mirificus, quo Memnonis filia Tithoni avi sui iuventam prorogavit. Ego sum Venus illa, cuius favore Phaon ille repubuit, ita ut a Sapphone tantopere deamaretur. Meae sunt herbae, si quae sunt, mea precamina, meus ille fons, qui non solum revocat elapsam adolescentiam, sed quod est optabilius, perpetuam servat. Quod si omnes huic sententiae subscribitis, adolescentia nihil esse melius, senectute nihil detestabilius, quantum mihi debeatis videtis opinor, quae tantum bonum retineat, tanto excluso malo.
Sed quid adhuc de mortalibus loquor? Coelum omne lustrate, et mihi meum nomen opprobret licebit, quicumque volet, si quem omnino Deorum repererit non insuavem et aspernabilem, nisi meo numine commendetur. Etenim cur semper ephebus et comatus Bacchus? Nempe quia vecors ac temulentus, conviviis, saltationibus, choreis, lusibus vitam omnem transigens, ne tantulum quidem habet cum Pallade commercii. Denique tantum abest, ut sapiens haberi postulet, ut ludibriis ac iocis coli gaudeat. Neque proverbio offenditur, quod illi fatui cognomentum attribuit, id est huiusmodi, Μορύχου μωρότερος.[1] Porro Morycho nomen verterunt, quod illum pro templi foribus sedentem, musto ficisque recentibus, agricolarum lascivia consueverit oblinere. Tum autem quid non scommatum in hunc vetus iacit comoedia?[2] O insulsum, inquiunt, Deum, et dignum qui ex inguine nasceretur. At quis non malit hic fatuus et insulsus esse, semper festivus, semper pubescens, semper omnibus lusus ac voluptatem adferens, quam vel ἀγκυλομήτης ille