Iupiter omnibus formidabilis, vel Pan suis tumultibus omnia senio vitians, vel favillis oppletus Vulcanus, ac semper of ficinae laboribus squalidus, aut Pallas etiam ipsa, sua Gorgone et hasta terribilis καὶ ἀεὶ ἑνορῶσα δριμύ. Cur semper puer Cupido? Cur? nisi quia nugator est, καὶ μηδὲν ὑγιὲς neque facit, neque cogitat? Cur aureae Veneri semper uornat sua forma? Nimirum, quia mecum habet affinitatem, unde et patris mei colorem vultu refert, atque hac de causa est apud Homerum, χρυσῆ Ἀφροδίτη. Deinde perpetuo ridet, si quid modo Poetis credimus, aut horum aemulis Statuariis. Quod numen umquam religiosius coluere Romani, quam Florae omnium voluptatum parentis? Quamquam si quis etiam tetricorum Deorum vitam diligentius requirat ab Homero, reliquisque Poetis, reperiet stultitiae plena omnia. Quid enim attinet reliquorum facta commemorare, cum Iovis ipsius fulminatoris amores ac lusus probe noritis? cum severa illa Diana oblita sexus, nihil aliud quam venetur, Endymionem interim deperiens? Verum illi sua facinora a Momo audiant malim, a quo saepius quondam audire solebant. Sed hunc nuper irati una cum Ate in terras praecipitem dederunt, quod sapientia sua felicitati Deorum importunus obstreperet. Neque mortalium ullus exsulem dignatur hospitio, tantum abest ut illi in Principum aulis sit locus, in quibus tamen mea Κολακία primas tenet, cui cum Momo non magis convenit, quam cum agno lupis. Itaque sublato illo, iam multo licentius ac suavius nugantur Dii, vere ῥᾷον ἄγοντες, ut inquit Homerus, nullo videlicet censore. Quos enim non praebet iocos ficulnus ille Priapus? Quos non ludos exhibet furtis ac praestigiis suis Mercurius? Quin et Vulcanus ipse in Deorum conviviis γελωτοποιὸν agere consuevit, ac modo claudicatione, modo cavillis,
Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/733
Appearance