non admodum scite addidit. Item alibi:[1] Dulce est desipere in loco. Rursum alio in loco, mavult delirus, inersque videri, quam sapere, et ringi.[2] Iam apud Homerum Telemachus, quem modis omnibus laudat poeta subinde νήπιος appellatur, atque eodem praenomine tamquam felicis ominis libenter pueros et adolescentes vocare solent tragici. Quid autem sacrum Iliadis carmen, nisi stultorum regum et populorum continet iras?[3] Porro quam absoluta laus illa Ciceronis: Stultorum sunt plena omnia![4] Quis enim ignorat, unumquodque bonum, quo latius patet, hoc esse praestantius?
63. Atqui fortassis apud Christianos horum levis est auctoritas. Proinde Sacrarum quoque Litterarum testimoniis, si videtur, laudes nostras fulciamus, sive ut docti solent, fundemus, principio veniam a Theologis praefatae, ut nobis fas esse velint, deinde quoniam arduam rem aggredimur, et fortassis improbum fuerit denuo Musas ex Helicone, ad tantum itineris revocare, praesertim cum res sit alienior, fortasse magis conveniet optare, ut interim dum Theologum ago, perque has spinas ingredior, Scoti anima paulisper ex sua Sorbona in meum pectus demigret, quovis hystrice atque erinaceo spinosior, moxque remigret quo lubebit, vel ἐς κόρακας. Utinam et vultum alium liceat sumere, et ornatus adsit Theologicus. Verum illud interim vereor, ne quis me furti ream agat, quasi clanculum Magistrorum Nostrorum scrinia compilaverim, quae tantum rei Theologicae teneam. Sed non adeo mirum videri debet, si tam diutina, quae mihi arctissima est, cum Theologis consuetudine, nonnihil arripui, cum ficulnus etiam ille Deus