Priapus, nonnullas Graecas voces, legente domino, subnotarit tenueritque.[1] Et gallus Lucianicus longo hominum convictu sermonem humanum expedite calluerit. Sed iam ad rem bonis avibus. Scripsit Ecclesiastes capite primo: Stultorum infinitus est numerus. Cum numerum praedicat infinitum, nonne mortaleis universos complecti videtur, praeter pauculos aliquot, quos, haud scio, an cuiquam videre contigerit? Sed magis ingenue confitetur hoc Ieremias cap. 10. Stultus, inquiens, factus est omnls homo a sapientia sua. Soli Deo tribuit sapientiam, universis hominibus stultitiam relinquens. Ac rursum paulo superius: Ne glorietur homo in sapientia sua. Cur non vis hominem in sua sapientia gloriari, optime Ieremia? Nimirum, inquiet, ob id, quia non habet sapientiam. Sed ad Ecclesiasten redeo. Hunc, cum exclamat: Vanitas vanitatum et omnia vanitas, quid aliud sensisse creditis, nisi, quemadmodum diximus, vitam humanam nihil aliud quam Stultitiae ludicrum esse? nimirum Ciceronianae laudi album addentem[2] calculum, cuius optimo iure celebratur illud, quod modo retulimus: stultorum plena sunt omnia. Rursum sapiens ille Ecclesiasticus, qui dixit: Stultus mutatur ut Luna, sapiens permanet ut Sol, quid aliud innuit, nisi mortale genus omne stultum esse, soli Deo, sapientis nomen competere? Siquidem Lunam humanam naturam interpretantur, Solem omnis luminis fontem, Deum. Huic adstipulatur quod ipse Christus in Euangelio negat, quemquam appellandum bonum, nisi Deum unum. Porro si stultus est, quisquis sapiens non est, et quisquis bonus, idem sapiens, auctoribus Stoicis, nimirum mortales omneis Stultitia complectatur necessum esse. Ite-
Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/808
Appearance