Haec pagina emendata et bis lecta est
CONVIVIUM PROFANUM. 81
ditus: at contra quum remisere, surdos.
- ch. Istud ipsum mihi saepenumero evenit. Nam si quando fiat sermo de recipiendis aureis, nihil tam auritum. Hic enim cum Pamphilo illo Terentiano aures arrigo. Ubi de numerando verba fiunt, illico demitto.
- aug. Laudo te; facis, ut te decet.
- ch. Vis de his leporinis clunibus?
- aug. Tibi sumito.
- ch. An de tergo mavis?
- aug. Hoc animal praeter ilia et clunes nihil habet appetendum.
- ch. Vidistine unquam leporem candidum?
- aug. Saepenumero. Plinius in Alpibus candidos reperiri scribit, quibus hibernis mensibus nivem pro cibatu esse, sit creditum. An verum sit, Plinius ipse viderit. Quodsi leporis cutem candidam reddit nix, stomachum habeat candidum necesse est.
- ch. Mihi verisimile non fit.
- aug. Accipe magis admirandum, at fortasse tibi non inauditum. Idem utramque vim singulis inesse testatur, maris et foeminae, ac foemellas sine mare aeque gignere. Istud ipsum multi asseverant, praesertim venandi studiosi.
- ch. Est ita, ut dicis. Sed hos cuniculos, si placet, tentemus, quia pinguiusculi sunt ac tenelli. Ministrarem illi Nymphae, si propius assiderem, Augustine, istius tibi vicinae curam age, si libet: calles enim, quo gestu sit ministrandum istis Veneribus.
- aug. Teneo quid dicas, nasute.
- ch. Quid? te anserinae carnes delectant?
- aug. Me quidem non mediocriter iuvant, ut sum minime fastidiosus. At hic anser, nescio quo pacto, nihil me iuvat: nihil enim in vita vidi siccius: siccior est pumice, aut etiam noverca Furii illius, in quem Catullus multum iocatur. Ligneus mihi videtur. Et mehercule, quantum suspicor, veteranus miles immodicis excubiis sese maceravit. Aiunt enim anserem inter omnia animalia longe esse vigilantissimum. Et profecto, nisi coniectura fallor, hic anser ex eorum numero est, qui, canibus una cum excubitoribus somno sopitis,