Pagina:Foliot Canticum.pdf/298

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
289
C a p. II.

6 Læva ejus sub capite meo, & dextra illius amplexabitur me.

In læva Christi temporalia ejus dona, in dextra perpetuæ vitæ beatitudo signatur, quia hic per spem mentem roborat, & illic per remunerationem glorificat.


7 Adjuro vos, filiæ Jerusalem, per capreas cervosq; camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis Dilectam, quoadusque ipsa velit.[1]

Contestor pacificas fidelium animas per suas quamque virtutes (quæ per munda & ruminantia animalia signatæ sunt) ne pia fratrum studia aliqua importunitate impediant; sed sic quisque de proximorum profectu, quasi de suo gaudeat. Per capreas & cervos, virtutem opera signantur, quæ quantum munditia præeminent, tantum violentas antiqui hostis insidias contemnere, immo disperdere consueverunt. Caprea montem ascendit, acumen visus habet, meliora pascua eligit.


8 Vox Dilecti mei.[2]

Svbauditur; Hæc est quam audivi adjurantem filias Jerusalem, ne me in ejus amplexu quiescentem suscitarent.

  1. Vox Sponsi
  2. Vox Sponsæ.
Ecce
P p