Pagina:Foliot Canticum.pdf/54

E Wikisource
Haec pagina emendata est
45
C a p. I.

talem illis restituendo spiritum, suscitavit. Hoc suis gressibus maris unda solidavit. Hoc panes duodecimad novem millia hominum satianda apliavit. Quid iis enarrandis immorer? Joannem audiamus dicentem, Sunt & multa alia quæ fecit Jesus; quæ si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere eos, qui scribendi sunt, libros,[1] id est, fidem adhibere eorum multitudini, quæ in libris sund committenda, signorum. Hujus enim effusio olei mundum illuminat, Ecclesiæ faciem exhilarat, cibos aptat & præparat; ut sine hujus admistione, suo vix cibo spiritus satiari prævaleat. Nam ut Paulus ait, Sine fide placere Deo impossibile est.[2] Si enim sine charitate cuncta quæ mundi sunt offeram, me etiam ipsum ita ut ardeam, nihil sum. Si enim sine charitate id offerens, nihil sum; ergo sine fide id faciens, nihil esse prorsus invenior. In Marco, duo minuta vidua offerens, plus aliis qui magna offerebant dicitur obtulisse;[3] hic per duo minuta, charitatem Dei, & proximi intelligens, in quibus offerens Ecclesia, plus illius offert, qui sine iis sua dantes, multa offereunt & disperdunt. Fides ergo Christi, sine qua nec charitas, nec bonum quodlibet haberi potest, illa est quæ cibos animæ condit, aptat, & præparat, ut in fide oblata placeant; & quantumcunque minima, magna tamen sunt, & a Deo magnum quidem regnum, scilicet, cœlorum obtinentia. Recte ergo dictum est, nomen Christi, id est, fidem ejus, in qua nos salvari oportet, oleum effusum esse, id est, mundo communicatum, & virtutibus approbatum; propter quod sequitur;

  1. Joan. 21.25.
  2. Heb 11.6.; Cor. 1.13.
  3. Mar. 12.44.
Ideo
G 3