Si duo Mobilia ferantur motu aquabili, inæquali tamen velocitate; spatia, temporibus inæqualibus ab ipsis peracta, habebunt rationem compositam ex ratione velocitatum, & ex ratione temporum.
Mota sint duo mobilia ef motu æquabili, & ratio velocitatis mobilis e ad velocitatem mobilis f, sit ut a ad b; temporis vero, quo movetur e, ad tempus , quo movetur f, ratio sit ut c ad d.
Dico spatiu peractum ab e cũ velocitate a în tempore c, ad spatium peractum ab 1 cum velocitate b in tempore D , habere rationem compositam ex ratione velocitatis a ad velocitatem b, & ex ratione temporis c ad tempus d. Sit spatium ab e cum velocitate a in tempore c peractum g, & ut velocitas a ad velocitatem b, ita fiat g ad i: ut autem tempus c ad tempus d, ita sit i ad l: constat i esse spatium quo movetur i in tempore eodem, in quo e motum est per g, cum spatia gi sint ut velocitates ab; & cum sit ut tempus c ad tempus d, ita i ad l: sit autem i spatium quod conficitur à mobili i in tempore c; erit l spatium, quod conficitur ab i in tempore d cum velocitate b: ratio autem g ad l componitur ex rationibus g ad i & i ad l: nempe ex rationibus velocitatis a ad velocitatem b & temporis c ad tempus d. ergo patet propositum.
Si duo Mobilia æquabili motu ferantur, sint tamen velocitates inæquales & inæqualia spatia peracta, ratio temporum composita erit ex ratione spatiorum, & ex ratione velocitatum contrariè sumptarum.
Sint duo Mobilia A B, sitque velocitas ipsius a ad velocita-