æqualia sunt quadratis ac, ab, ut autem rectangulum fae ad rectangulum fad, ita ea ad ad; ergo ut quadratum ca ad quadratum ab, ita ea linea ad lineam ad. verum ut
linea ea ad da, ita quadratum ia ad quadratum ad; ergo quadrata linearum ca, ab sunt inter se, ut quadrata linearum ia, ad, et ideo ut ca linea ad ab, ita ia ad ad. At in
præcedenti demonstratum est rationem temporis descensus per ac, ad tempus descensus per ab, componi ex rationibus ca ad ab et da ad ai, quæe est cadem cum ratione ba ad ac; ergo ratio temporis descensus per ac ad tempus descensus per ab componitur ex rationibus ca ad ab, et ba ad ac. Est igitur ratio eorumdem temporum ratio æqualitatis. ergo patet propositum.
Idem aliter demonstratur ex Mechanicis. Nempe in sequenti figura: Mobile temporibus æqualibus pertransire ca, da. Sit enim ba æqualis ipsi da, et ducantur perpendiculares be, df, constat ex elementis mechanicis, momentum ponderis super plano secundum lineam abc elevato ad momentum suum totale esse, ut be ad ba, ejusdemque ponderis momentum super elevatione ad ad totale suum mo-