Jump to content

Pagina:Galilei - Discorsi e dimostrazioni matematiche intorno a due nuove scienze - 1638.djvu/202

E Wikisource
Haec pagina emendata est
193
del Galileo.

horizontalibus parallela. Et quia tempus casus per tota ac, ad tempus per partem ab est, ut ca ad mediam ar, si intelligamus ac esse tempus casus per ac, erit ar tempus casus per ab, et rc per reliquam bc. Quod si tempus per ac ponatur, uti factum est, ipsa ac, tempus per fd, erit fd, et pariter concludetur ds esse tempus per bd post fb, seu post ab. Tempus igitur per totam ac, est ar cum rc; per inflexas vero abd, erit ar cum sd: quod erat probandum.

Idem accidit si loco perpendiculi ponatur aliud planum, quale, v. gr., no; eademque est demonstratio.

Probl. I. Propos. XIII.

Dato perpendiculo ad ipsum planum inflectere, in quo, cum ipsum habeat cum dato perpendiculo eandem elevationem, fiat motus post casum in perpendiculo eodem tempore, ac in eodem perpendiculo ex quiete.

Sit datum perpendiculum ab, cui extenso in c ponatur pars bc æqualis, et ducantur horizontales ce, ag. Oportet ex b planu

usque ad horizontem ce inflectere, in quo fiat motus post casum ex a codem tempore, ac in ab ex quiete in a. Ponatur {{Sc|cd} æqualis cb, et ducta bd applicetur be æqualis utrisque bd, dc. Dico, be esse planum quæsitum. Pro-

ducatur
Bb