quia de est media inter bd, dc, erit eadem de tempus per totam dc, et be tempus per reliquam bc ex quiete in d,seu ex casu ab; et similiter concludetur, bf esse tempus per bg, post casum eundem: est autem bf æqualis be: ergo patet propositum.
Si plani inclinati, et perpendiculi partes, quarum tempora lationum ex quiete sint æqualia, ad idem punctum componantur, mobile veniens ex qualibet altitudine sublimiori citius absolvet eandem partem plani inclinati, quam ipsam partem perpendiculi.
Sit perpendiculum eb, et planum inclinatum ce ad idem punctum e composita,
quorum tempora lationum ex quiete in e sint æqualia, et in perpendiculo extenso sumptum sit quodliber punctum sublime a ex quo demittantur mobilia. Dico, tempore breviori absolvi platam num inclinatum ec, quam perpendiculum eb post casus ae. Iungatur cb, et ducta horizontali ad extendatur ce, illi occurrens in d et cd; de media proportionalis sit df, ipsarum vero ba, ae, media sit ag, et ducantur fg, dg. Et