Jump to content

Pagina:Galilei - Discorsi e dimostrazioni matematiche intorno a due nuove scienze - 1638.djvu/206

E Wikisource
Haec pagina emendata est
197
del Galileo.

quia tempora lationum per ec, eb, ex quiete in e sunt æqualia, erit angulus c rectus, ex Corollario secundo, Propositionis sextæ; estque rectus a, et anguli ad verticem e æquales: triangula igitur aed, ceb sunt æquiangula, et latera circa æquales angulos proportionalia; ergo ut be ad ec, ita de ad ea. Rectangulum ergo bae est equale rectangulo ced: et quia rectangulum ced, superat rectangulum ced, quadrato ed, rectangulum vero bae, superat rectangulum bea, quadrato ea; excessus rectanguli cde, super rectangulo bae, hoc est, quadrati fd, super quadrato ag, erit idem cum excessu quadrati de, super quadrato ae, qui excessus est quadratum da: est igitur quadratum fd, æquale duobus quadratis ga, ad, quibus est quoque æquale quadratum gd; ergo linea df ipsi dg est æqualis, et angulus dgf æqualis angulo dfg, et angulus egf minor angulo efg, et latus oppositum ef minus latere eg. Modo si intelligamus tempus casus per ae, esse ut ae, erit tempus per de, ut de, cumque ag media sit inter ba, ae, erit ag tempus per totam ab, et reliqua eg, erit tempus per reliquam eb ex quiete in a, et similiter concludetur ef, esse tempus per ec post descensum de, seu post casum ae: demonstratum autem est ef minorem esse, quam eg: ergo patet propositum.

corollarium.

Ex hac, atque ex præcedenti constat spatium, quod conficitur in perpendiculo, post casum ex sublimi, tempore codem, quo conficitur planum inclinatum, minus esse eo, quod conficitur tempore codem atque in inclinato non præcedente casu ex sublimi, majus tamen quam idem planum inclinatum: cum enim modo demonstratum sit, quod mobilium venientium extermino sublimi a, tempus conversi per ec, brevius sit tempore procedentis per eb, constat spatium,

quod
Bb 3