Jump to content

Pagina:Galilei - Discorsi e dimostrazioni matematiche intorno a due nuove scienze - 1638.djvu/208

E Wikisource
Haec pagina emendata est
199
del Galileo.

ita fd ad de. Dico, tempus per be, post casum in ab æquari tempori per ab, ex quiete in a. Si enim intelligatur ab esse tempus per ab, erit db tempus per db. Cumque sit, ut bd ad df, ita fd ad de, erit df tempus per totum planum de, et bf per partem be ex d, sed tempus per be post db, est idem, ac post ab; ergo tempus per be post ab, erit bf, æquale scilicet tempori ab, ex quiete in a: quod erat propositum.

Probl. V. Propos. XVIII.

Dato in perpendiculo quo vis spatio à principio lationis signato, quod in dato tempore conficiatur, datoque quocunque alio tempore minori, aliud spatium in perpendiculo eodem reperire, quod in dato tempore minori conficiatur.

Sit perpendiculum a, in quo detur spatium ab, cujus tempus ex principio a sit ab, fitque horizon cbe, et detur tempus ipso ab minus, cui in horizonte notetur equale bc: oportet in eodem perpendiculo spatium eidem ab æquale reperire, quod tempore bc conficiatur. Iungatur linea ac. Cumque bc minor sit ba, erit angulus bac minor angulo bca. Constituatur ei æqualis cae, et linea ae horizonti occurrat in puncto e, ad quam perpendicularis ponatur ed secans perpendiculum in d, et linea df ipsi ba secetur

æqualis.