Si post casum per aliquod planum inclinatum sequatur motus per planum horizontis, erit tempus cafus per planum inclinatum ad tempus motus per quamlibet lineam horizontis, ut dupla longitudo plani inclinati ad lineam acceptam horizontis.
Sit linea horizontis cb, planum inclinatum ab, et post casum per ab sequatur motus per horizontem, in quo sumatur quodlibet spatium bd.
Dico, tempus casus per ab, ad tempus motus per bd, esse, ut dupla ab ad bd. Sumpta enim bc ipsius ab dupla, constat ex prædemonstratis, tempus casus per ab æquari tempori motus per bc: sed tempus motus per bc, ad tempus motus per db, est, ut linea cb ad lineam bd: ergo tempus motus per ab, ad tempus per bd, est, ut dupla ab ad bd. quod erat probandum.
Dato perpendiculo inter lineas parallelas horizontales , datoque spatio majori eodem perpendiculo, sed minori quam duplo ejusdem, ex imo termino perpendiculi planum attollere inter easdem parallelas, super quo motu reflexo post descensum in perpendiculo conficiat Mobile spatium dato æquale, et in tempore æquali tempori descensus in perpendiculo.
Inter Parallelas horizontales ao, bc, sit perpendiculum ab; fe vero major sit quam ba, minor vero quam dupla ejusdem. Oportet ex b planum inter horizontales erigere, super quo Mobile post casum ex a in b, motu reflexo, in tempore æquali tempori descensus per ab conficiat ascendendo spatium æquale ipsi ef. Ponatur ed æqualis ab, erit reliqua df minor, cum tota ef minor sit quam dupla ad ab: sit di æqualis df, et, ut ei ad id, ita fiat df ad aliam fx,