Jump to content

Pagina:Galilei - Discorsi e dimostrazioni matematiche intorno a due nuove scienze - 1638.djvu/223

E Wikisource
Haec pagina emendata est
214
Dialogo Terzo

ab; et quam rationem habet totum ca ad ae, (nempe ad excessum plani ca super ab,) hanc habeat ce ad ef. Dico, spatium fc esse illud quod conficitur post discessum ex a tempore æquali tempori descensus per ab. Cum enim totum ca ad totum ae, sit ut ablatum ef; erit reliquum ea ad reliquum af, ut totum ca ad totum ae. Sunt itaque tres, ca, ae, af, continue proportionales. Quod si ponatur, tempus per ab esse ut ab; erit tempus per ac ut ac, tempus vero per af, erit ut ae, et per reliquum fc, erit ut ec est autem ec ipsi ab æquale: ergo sit propositum.

Theor. XVIII. Propos. XXVIII.

Tangat horizontalis linea ag circulum , et à contactu sit diameter ab, et duæ chordæ utcunque aeb. Determinanda sit ratio temporis casus per ab, ad tempus descensus per ambas aeb. Extendatur be usque ad tangentem in g, et angulus bae bifariam fecetur, ducta af. Dico, tempus per ab, ad tempus per aeb, esse ut ae ad aef. Cum enim angulus fab æqualis sit angulo fae; angulus vero eag angulo abf; erit

totus