Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/10

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est


Gallia Christiana, 1715, T1 (page 10 crop).jpg


IN NOVAM GALLIAM CHRISTIANAM
PRÆFATIO·

I. Quam utile sit hoc opus. Pracipue ad probandum quæ vera sit ecclesia. Docet antiquam ecclesiæ disciplinam, maxime quantum ad episcoporum electiones. In iis quæ fuerit olim regum Franciæ auctoritas, quæ procerum. Summi pontifices quid in electionibus sibi vindicent. De iisdem quid decretum in conciliis Constantiensi & Basileensi. Frequens conciliorum celebratio pars magna veteris disciplinæ. Causæ episcoporum in conciliis judicatæ. Altera Galliæ Christianæ utilitas, nobilium familiarum illustratio. II. Quam arduum hoc opus ac difficile. Ad superandam hanc difficultatem quid præstitum. Adhibiti mss. codices. Quæsita eruditorum subsidia. Perlustrata intra & extra Gallias tabularia. III. Quis ordo in nova Gallia Christiana servetur. Instrumenta ad calcem edita. A falsi suspicione defenduntur. Tabulæ chronologicæ & indices. IV. De origine Christianæ religionis in Gallia. Evangelium ubique prædicatum. De profectione S. Pauli in Hispaniam sententia Patrum Græcorum & Latinorum. Fides in Galliis prædicatur a S. Pauli discipulis. Id docent etiam Patres Græci. Antiquiorum patrum sententia de prædicatione evangelii per totum orbem. Præsertim in Galliis. Solvantur objecta. Sententia Gregorii Tur. expenditur. Infirmum Sulpitii Severi testimonium. Unde fit ut inter primos episcopos magni sint hiatus. Respondetur objectioni de corruptis actis.


D

T nihil utilius esse videtur, quam de ecclesiarum Christianarum origine, ac de antistitum qui eas rexerunt successione continuaque serie scribere, certaque depromere argumenta : ita nihil magis arduum aut periculosum‚ quando ad hoc opus oportet abstrusioris antiquitatis caliginem ingenii & doctrinæ lumine depellere, difficilioresque ac pene inexplicabiles historiæ tum sacræ tum prophanæ nodos expedire.

Quod spectat ad utilitatemI. Quam utile hoc opus.
Ps. 76.
Deuter. 323.
 ; historiam ad virtutem & potissimum ad prudentiam in agendis acquirendam conducere, constans est omnium sententia. Quapropter dies antiquos in mente habere, & cogitare generationes singulas nos monet Spiritus sanctus, ut recte dictum sit, pueros, si ipsis affulgeat historia, jam senes evadere : senes vero, si historiæ rudes sint, inter pueros censeri.

At vero quæ res ecclesiæ docet historia, longe utilior est, magisque confert sive ad commune totius reipublicæ Christianæ bonum, sive ad singulorum Christianorum in virtute profectum. Hinc in actis ecclesiæ Mediolanensis editis a S. Carolo Borromæo legimus, episcopos sollicitos esse debere, ut singulorum episcoporum qui præcesserunt nomina, genus & pastorales eorum actiones scripto tradantur[1] : maxime ut quæ ab ipsis instituta sunt‚ pro stabilienda ecclesiastica disciplina perpetuo usui esse possint.

  1. Episcopus id quod ab initio nascentis ecclesiæ institutum fuit, ut rerum episcopalium studio curaque gestarum monimenta existerent, conquiri diligentissime curet ; tum singulorum episcoporum qui præcesserunt nomina, genus & pastorales eorumdem actiones. Qua omnia litteris consignari, ordineque conscripta in librum certum referri curet, ut eorum memoria conservetur ; & quæ ab eodem acta vel instituta sunt, ad aliquam ecclesiastica disciplinæ normam perpetuo usui esse possint atque adjumento in illa ecclesia bene gerenda. Ex actis eccl. Mediol. editis a S. Carolo Borrom. l. v. de episcopalibus gestis memoriæ commendandis n. 12
Tomus I.