Jump to content

Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/11

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
PRÆFATIO.

Præcipue ad probandum quæ vera sit ecclesia.Præcipua vero ecclesiasticæ historiæ utilitas est, probare quænam sit vera ecclesia. Certe Tertullianus novitatis revincit hæreticos, quod successionem episcoporum in sua quique secta ostendere non valeant ; eosque his provocat verbis : Edant origines De præscript. c. 32.ecclesiarum suarum, evolvant ordinem episcoporum suorum ita per successiones ab initio decurrentem ; ut primus ille episcopus aliquem ex apostolis vel apostolicis viris (qui tamen cum apostolis perseveraverint) habuerit auctorem & antecessorem. Inde intelligendum quanti sit momenti episcoporum in ecclesiis nostris successionem asserere, & ab oblivione vindicare.

Docet antiquam eccl. disciplinam.Ex accurata quoque ecclesiarum & præsulum qui eas rexerunt historia, de antiqua ecclesiastica disciplina circa episcoporum electiones maxime erudimur ; quam pristinis quidem temporibus viguisse, postea intepuisse ; rursus instauratam, tum varie mutatam discimus. Antiquitus in Gallia episcopi eligebantur a clero & populo, ita ut tamen Circa episcoporum electiones.ad has electiones vocarentur sæpe metropolitanus, & comprovinciales antistites ; quod etsi observatum adhuc fuerit post fundatum in Galliis Francorum imperium, nihilominus apud Gregorium Turonicum frequenter legimus creatos esse regiis præceptionibus episcopos. In iis, quæ regum Franc. auctoritas.Qui vero non exspectata regis jussione aut consensu electi fuerant, si suspecti regi forent, a ministerio arcebantur. Nempe cum maxima tunc esset episcoporum auctoritas in regni negotiis, quæ publicis in comitiis seu synodis hoc tempore agitabantur,ubi primas tenebant episcopi, publicæ rei multum intererat, neminem in episcopum ordinari, qui regi non esset acceptus. Varias electionum episcoporum, cum libere fierent, formulas edidimus inter instrumenta, uti pag. 119. & 131.

Quæ procerum.Sub primis Capetianæ stirpis regibus proceres non solum electiones ad se traxerant, sed ipsasmer invaserant ecclesias, quas tanquam bona propria suis transcribebant heredibus, aut uxori assignabant in dotem, ut probat charta Pontii comitis inter Pag. 4.instrumenta ecclesiæ Albiensis octava, qua conjugi Majoræ donat episcopatum Albiensem & medietatem episcopatus Nemausensis, &c.

Quid in iis sibi vindicent summi pontifices.Tantis quidem malis remedium attulerunt summi Pontifices, & præsertim Gregorius VII. at cum aliquo juris electionum detrimento : missi enim ab ipsis legati sæpius factas electiones rescindebant. Hinc frequentes in legatos illos metropolitanorum querelæ, quod ii usurparent sua jura, & quemque desacerdotarent ad libitum, ac resacerdotarent. Postea papæ sub variis nominibus sibi vindicarunt ecclesiarum omnimodam pene dispositionem, & per plenitudinem potestatis transtulerunt ad arbitrium episcopos ab una sede ad aliam.

Itaque deinceps nullus promoveri potuit ad quamvis sedem episcopalem, nisi bullis munitus Pontificiis, pro quibus obtinendis non modica pecuniæ summa penditur. Hinc illud in Romanam curiam dicterium : Anglico plumbo ecclesiæ teguntur, Romano spoliantur : quo alluditur ad sigillum plumbeum, bullis appensum. Absit tamen ut improbemus Galliarum ecclesias optimæ matri suæ Romanæ aliquid subsidii dare ; maxime cum legamus Romanos pontifices olim potitos esse in Gallia nonnullis patrimoniis, de quibus agit S. Gregorius Magnus ep. 31. lib. v. novæ editionis, & sæpius alibi.

De iisdem quid decretum a concil. Const. & Basil.Concilia quidem Constantiense & Basileense electiones restituerunt ; sed per pacta, vulgo Concordata, inter Leonem papam X. & Franciscum I. Francorum regem, iterum abrogatæ sunt. Inde nunc antistites nostri suis in litteris præfantur se Dei & sedis Apostolicæ gratia esse episcopos ; quamvis id tardius ab ipsis usitatum fuisse observaverimus. Certe inter instrumenta prioris hujus Tomi I. sexcentas episcoporum litteras exhibemus, in quibus nihil hujusmodi legitur‚ quamvis post receptum bullarum pontificiarum usum. Ab hoc loquendi modo plurimum abhorret Guillelmus I. Aptensis episcopus, qui sic loquitur : P. 78. col. 1Ego Guillelmus solius Dei gratia Aptensis episcopus, &c. Collegit Thomassinus quædam exempla usurpatæ hujusmodi formulæ, Dei & sanctæ Sedis gratia, & contendit priores qui ea usi sunt fuisse archiepiscopos, non autem episcopos ; scilicet Petrum Narbonensem in concilio Biterrensi an. 1351. & Simonem Turonensem in concilio Andegavensi an. 1365. Discipl. eccl. de Benef. part. IV. l. I. c. 22.Ea, inquit Thomassinus, de causa,