Jump to content

Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/12

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
PRÆFATIO.

quod auctoritas metropolitanorum dimanaverit a primatu S. Petri super episcopos ; potestas vero episcoporum juris & instituti sit divini.

Disciplinæ ecclesiasticæ in Galliis pars maxima fuit conciliorum frequens celebratioFrequens conciliorum celebratio, pars magna vet. disciplinæ., quorum alia fuerunt provincialia, nationalia, aut etiam œcumenica alia ; horum omnium mentionem facimus. Nationalia vocamus ea quæ ex omnibus fere Franciæ ; provinciis coacta sunt, etiamsi diversis regibus aut principibus, regiæ tamen Francorum stirpis‚ subderentur. Sic concilium Aurelianense II. celebrarunt episcopi convocati ex ditionibus trium regum Theodorici, Childeberti & Chlotarii, anno 535. Porro hæ synodi haberi non solebant nisi gravibus de causis. Et quidem cum Guntramnus rex synodum ex universis Galliæ provinciis cogendam dixisset, Gregorius Turonicus, qui aderat ut Childeberti regis legatus, respondit inutilem esse tantæ synodi celebrationem, nullo imminente circa fidem periculo, uti narrat ipse Gregorius.lib. XX. hist. c.20.

Causæ episcoporumCausæ episcoporum in his judicatæ. iis in cœtibus judicabantur‚ ut videre est in Sagittario Vapincensi episcopo, qui cum fratre suo Salonio Ebredunensi episcopo judicatus est in concilio Lugdunensi anno 567. & postea in Cabilonenfi an. 579. ut loco suo diximus in Vapincensibus episcopis. Condemnati in iis conciliis episcopi sedem apostolicam appellare poterant ; quod ex rebus gestis in causa Sagittarii & Salonii liquet. Dejecti vero & exauctorati præsules in monasteria detrudi solebant, quod iisdem supra memoratis episcopis contigit.

Dissimulare non possumus nonnullos episcopos etiam sex prioribus ecclesiæ seculis, ambitioni‚ avaritiæ, libidini quandoque habenas laxasse ; quod multis ex locis historiæ Gregorii Turon. constat. Plerique tamen ecclesiæ pastores iis temporibus sanctitate suo gregi præfulserunt. Hinc in plurimarum ecclesiarum catalogis occurrit ab exordio longa sanctorum episcoporum series ; ex corum vero gestis (utrum bene vel male se gesserint non interest) discere licet quid agere, quid fugere debeamus.

Præter communem utilitatem, quæ in universam ecclesiam redundat ex Gallicanorum præsulum historiaAltera Galliæ Chr. utilitas, nobilium famil. illustratio., sive ad fidei doctrinæque Christianæ confirmationem, sive ad pristinæ disciplinæ restaurationem & conservationem in clero, sive ad morum correctionem & emendationem in plebe ; ex tot tamque certis monumentis quæ in lucem proferimus, illustrium familiarum origines, tanquam ex antiquiorum & remotiorum temporum adytis eruuntur, successiones processusque asseruntur‚ affinitates explicantur. De utilitate operis satis dictum : nunc quam difficile sit ostendamus.

Quam arduum sit quod molimurII. Quam arduum hoc opus ac difficile., quamque difficiles nodos & pene Herculeos habeat, probant frequentes lapsus fratrum Sammarthanorum in sua Gallia Christiana : virorum scilicet illorum quorum doctrinam suspexit omnis orbis litterarius, quique in illustranda nostra historia sive sacra sive prophana ætatem totam contriverant. Quare minime mirandum inter tot eruditos, quibus floret Gallia, nullum ausum esse insigne hoc opus a mendis repurgare.

Itaque temeritatis reus forem si ad id præstandum sponte accessissem ; sed jussu illustrissimi amplissimique cleri Gallicani generalibus in comitiis anno 1710. congregati, quod jam ab annis quatuor plurimorum præsulum hortatu tentaram, prosequi coactus sum : quo vero successu, quidve a me actum paucis aperiendum.

Primum ut explorata haberem quænam in Sammartharnorum Gallia Christiana retinendaAd superandam hanc difficultatem quid a nobis præstitum., quæ resecanda essent, totum opus retractandum censui, adeundosque ipsos historiæ nostræ fontes, ex quibus errata delerentur‚ & supplerentur omissa ; in primis vero scriptores omnes in Gallia Christiana laudatos consului, quorum ope plurima quæ operarum incuria corrupta erant, restituta sunt. Verum cum ab anno 1656. quo in lucem prodiit hoc opus, maxima veterum monumentorum copia e tenebris eruta sit; quæ in collectionibus edita leguntur variis sub titulis Spicilegiorum‚ Miscellaneorum, Analectorum, &c. in iis amplissimam correctionum & additamentorum segetem messuimus.

AdhibuimusAdhibiti MSS. codices. præterea quamplurimorum librorum manu exaratorum subsidium, quos fratrum nostrorum diligentiæ potissimum debemus, præsertim domni Claudii

Tomus I.
v ij