Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/13

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
PRÆFATIO.

Estiennot, qui per multos annos in curia Romana Congregationis nostræ negotia magna cum laude procuravit. Antequam vero hac defungeretur provincia, Galliam fere omnem peragrarat, ut ex tabulariis colligeret quidquid ad historiam ecclesiasticam, maximeque monasticam illustrandam conferre poterat. Eodem fere studio & consilio D. Steph. du Laura Novempopulaniam‚ Aquitaniam, Occitaniam & Provinciam perlustrarat‚ unde locupletissimam antiquorum instrumentorum reportarat supellectilem. Multos alios ex nostro sodalitio eadem incessit cura ; quos vel recensere longum foret. Festinamus autem commemorare quanta humanitate Reverendus admodum Pater Petrus-Franciscus de la Tour Congregationis Oratorii præpositus generalis nobis copiam fecerit collectaneorum Petri Sammarthani domini de Meré, ejusque fratris Abelis Ludovici ejusdem Congregationis Oratorii præpositi generalis, quæ in spem secundæ editionis Galliæ Christianæ reposuerant. Ejusdem Reverendissimi Patris de la Tour beneficio, doctissimus Pater Jacobus le Long Bibliothecæ Oratorii vici sancti Honorati præfectus, nobis concessit utendas lucubrationes & schedas R. P. Francisci-Maximiliani Sammarthani ejusdem Congregationis presbyteri ab aliquot annis mortui, de eodem argumento. Plurima nobis suppeditavit bibliotheca regia, cujus summus præfectus illustrissimus abbas De Louvois, musis amicus, erga musarum litterarumque cultores officiosissimus est. Qui vices ipsius gerunt in curanda augusta hac bibliotheca DD. Targny doctor Sorbonicus, & Boivin litterarum Græcarum professor regius, ad litteraria subsidia nobis subministranda promtos quoque & alacres sese usque præbuerunt.

In bibliotheca Colbertina pene regia reperimus copiosissimum thesaurum instrumentorum quæ ad ecclesias Occitaniæ, Aquitaniæ, Vasconiæ, &c. pertinent nobiscum communicatum ab hujus bibliothecæ præfecto N. Quercetano‚ jussu illustrissimi viri N. Colbert comitis de Seignelay, cui Respublica litteraria debet, quod amplissimum hoc musarum omniumque scientiarum templum integrum stet, ac in ævum permansurum sit.

Quæsita eruditorum subsidia.Ad tot subsidia accesserunt eruditorum amicorum suppetiæ, qui de meo recudendæ Galliæ Christianæ proposito moniti, ad immensum hoc opus, suam quique symbolam conferre voluerunt. Eos ubi occasio se dabit‚ commemorare non omittam. At silentio praæterire non licet virum Cl. D. du Fourny in regiarum rationum curia auditorem, jam hujus vitæ periculis subductum, qui nec rogatus nullas e suis gazis litterariis ad opus nostrum conducentibus nos latere voluit. Neque tacebo eximios viros N. de Clerambaud equitum torquatorum genealogum‚ & Carolum d’Hosier regium in genealogiis describendis historiographum, quos beneficos expertus sum sæpissime.

Perlustrata intra & ultra Gallias tabularia.Hæc sane satis esse videbantur ; ne quid tamen in re tanti momenti neglectum a me putaretur, accersivi e nostra congregatione multos adjutores, qui scrutarentur iterum atque iterum ecclesiarum & monasteriorum tabularia ; qua difficili sane provincia D. Edmundus Martenne multis libris in communem ecclesiæ & rei litterariæ utilitatem editis notus, per sex circiter annos assumto socio D. Ursino Durand, per totam fere Galliam & in finitimis provinciis, defunctus est. Hac in re quoque strenuam nobis navarunt operam D. Jacobus Boyer & multi alii, quos tacere cogor. Ex iis autem litterariis itineribus nostri retulerunt opima spolia, magnam videlicet excerptionum ex veteribus monumentis, & instrumentorum ipsorum copiam, ad Galliæ Christianæ emendationem & amplificationem.

Porro colligentes multiplicem hanc & peramplam chartarum supellectilem, sæpe invenimus in peregrinis tabulariis, quæ domestica minime suppeditarant. Hincque factum, ut non pauca quæ desiderantur in singularibus quorundam episscoporum‚ &c. historiis, quamvis ex ecclesiarum quibus præerant instrumentis diligentissime descriptis, nostri exhibeant catalogi.

III. Quis ordo in nova Gall. Ch. servetur.Coacta demum amplissima materia, de forma fuit cogitandum. Quadripartita fratrum Sammarthanorum Gallia Christiana primo Tomo archiepiscopos exhibet : secundus & tertius Tomus continent episcopos : quartus denique abbates & abbatis-