Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/14

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
PRÆFATIO.

sas. Archiepiscopatus, episcopatus, & abbatiæ recensentur ordine alphabetico. Hunc quidem ordinem secuti sumus in archiepiscopatibus, ad vitandas controversias quæ inter plurimas metropoles de primatu motæ sunt, acriusque fuerunt agitatæ. At incongruens visum est episcopatus a suis metropolibus divellere : itemque abbatias nulla ratione habita diœcesis ad quam pertinent seorsum ad ultimum tomum amandare. Itaque satius existimavimus una eademque serie de metropolitanis ecclesiis, & de præsulibus qui eas rexerunt disserere, tum de singulis episcopatibus cuique metropoli subjectis‚ eorumque antistitibus ; quibus etiam addidimus, uti & archiepiscopis, præpositos, decanos, seu eos qui alio nomine primam in capitulo cathedralis ecclesiæ gerunt dignitatem. Tandem abbatiarum abbatumque & abbatissarum historiam ad singulas revocavimus diœceses. Ita sit ut uno eodemque conspectu, quidquid ad metropolis historiam pertinet lector contempletur. Singulis provinciis præmisimus Tabulam geographicam ex qua civitatis archiepiscopalis, episcopaliumque urbium provinciæ, necnon abbatiarum & præcipuorum locorum situs facile dignoscatur. Instrumenta uniuscujusque tomi ad calcem edi curavimus, ut ad manum sint consulere volenti. InstrumentisInstrumenta ad calcem edita. adjecimus glossarium vocum difficiliorum.

Porro invictum pene argumentum sinceritatis plerarumque chartarum, duci potest a subscriptionum convenientia. QuippeA falsi suspicione defenduntur. cum eas constet non recens confictas, sed a plurimis seculis exaratas esse‚ quo tempore nulli habebantur episcoporum & abbatum indices simul collecti ; qui fieri potuisset, ut horum instrumentorum fabricator subscriptiones tot episcoporum, tot abbatum, qui in locis dissitis & parum notis sederunt, tam scite finxisset, ut singulorum ætati convenirent. Exempli causa in Hugone episcopo Nivernensi dabimus novum concilium Cabilonense an. 1064. cui subscribunt multi episcopi sedium ab invicem valde dissitarum, Sedunensis, Lutevensis, Meldensis ; & abbates Balmensis, Iciodorensis, Ferrariensis, &c quos certo constat hoc anno 1064. præfuisse. Quo vero pacto hujus instrumenti auctor tam sagaciter divinavit hos præsules tunc vixisse, neque enim ad manum habete potuit catalogos episcoporum & abbatum, ex quibus hare describere licuisset.

Hæc observare operæ pretium duximus, quia nostra ætate nonnulli sunt viri, alioquin docti‚ qui de diplomatibus parum æquum ferunt judicium, imo ea & codices omnes manu exaratos flecci faciunt. Longe aberat ab hac opinione Jacobus Sirmondus elapso proxime seculo societatis Jesu singulare lumen & ornamentum. Prorsus aliter sapiebat numquam interituræ memoriæ vir Johannes Bapt. Colbert ærarii regii præfectus, regnique sapientissimus administer, de litteraria republica optime meritus, qui pene immensis sumtibus tot instrumenta publica ex archivis & chartophylaciis Novempopulaniæ‚ Septimaniæ, Aquitaniæ, imo totius sere Galliæ latitantia, describi curavit, quorum exemplaribus suam ditavit bibliothecam magno litteratorum emolumento & commodo.

Cum chronologiæ filumTabulæ chronolog. & indices., ne aberrcmus, sequi necesse sit, omnia quæ certam temporum rationem nobis constituunt collegimus, post instrumenta exhibuimus : scilicet tabulam annorum Christi, indictionum, paschatum ; summorum pontificum annos, imperatorum, regum Franciæ, & quorumdam aliorum regum Hispaniæ, Italiæ, Burgundiæ, Germaniæ. Denique totum opus claudent index generalis, & alii archiepiscoporum, episcoporum‚ abbatum, &c. indices. In toto autem hoc opere, maxime à quo cœpit prelo subjici, assiduam mihi opem tulerunt nostri D. Bartholomæus Pétis de la Croix, & D. Felix Hodin, cum quibus labores hos litterarios partitus sum.

Si de origineIV. De origine Christianæ religionis in Gallia. Christianæ religionis in qualibet ecclesia disserere vellemus, & populares ea de re traditiones, aut propugnare, aut impugnare, scribendæ forent plurimæ & quidem prolixæ dissertationes, parvo vel etiam nullo fructu. Attamen cum quæstionem hanc intactam relinquere non liceat, de ea mentem nostram aperire hac in præfatione operæ pretium duximus. Porro ex dicendis liquido constabit Religionem Christianam in Galliis fuisse prædicatam Apostolorum, vel apostolicorum saltem virorum temporibus, ab illisque fundatas apud nos quasdam ecclesias.

v iij