Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/15

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
PRÆFATIO.

J. ChristusEvangelium ubique prædicatum.
Matt. 28. 19.
Marc. 16. 20.
I. Cor. 9. 16.
6. 15. 24. 28.
præcipit apostolis : Euntes docete omnes gentes. Id ab ipsis præstitum testatur Marcus : Illi autem profecti, inquit, prædicaverunt ubique domino cooperante. Divus Paulus dominici præcepti memor ait : Væ enim mihi est si non evangelizavero. Ipsum cogitasse Hispaniam palam fit ex epistola ad Romanos. In eadem cap. 10. de sua suorumque collegarum prædicatione interpretatur hoc prophetæ oraculum : In omnem terram exivit sonus eorum. Paulum Hispanis Christum annuntiasseDe profectione S. Pauli in Hispaniam sententia PP. Græcorum., docent clare sancti Patres tum Græci tum Latini. Ex Græcis Cyrillus Jerosolymitanus Catechesi 17. Epiphanius I. adversus hæreses c. 27. Johannes Chrysostomus præf. in epist. ad Hebræos, hom. VII. de laudibus Pauli, & in Matth. hom. 76. Solius Theodoreti verba proferamTheod. in ep. 2. s. Pauli ad Tim. c. ult. Idem in ep. ad Philem. & in Ps. 116. : Defensione audita fuit absolutus (S. Paulus) & in Hispaniam profectus est & ad alias gentes excurrens.

Ex patribus Latinis Hieronymus in cap. V. Amos : Effusus est, inquit, super faciem universæ terræ (Paulus) ut prædicaret evangelium de Jerosolymis usque ad IllyricumEt Latinorum., ut ædificaret non super alterius fundamentum... sed usque ad Hispanias tenderet. lib. 31. Moral. 6. 51. nova eid.De prædicatione S. Pauli in Hispania idem sentit Gregorius magnus. Et quidem Christianam religionem fixisse radices in Hispania tempore Neronis‚ probat inscriptio in Hispania reperta, qua Cluvia Colonia gratulatur Neroni AugustoBaron. ad. an. Christi 69., ob purgatam a latronibus provinciam, & his qui novam superstitioncm invexerant, hoc est fidem Christianam.

Fides prædicatur in Galliis a discip. S. Pauli.Verisimile porro est discipulos illos Pauli, quos legimus quasdam in Galliis ecclesias instituisse, videlicet Trophimum Arelati, Crescentem Viennæ‚ Paulum Narbonæ, iis in locis fuisse ordinatos ab Apostolo, vel adeunte Hispaniam, vel inde redeunte. Quod spectat ad Crescentem ; Eusebius libro III. historiæ c. 4. de eo interpretatur versum 10. capitis quarti epistolæ secundæ Pauli ad Timotheum : Crescens quidem in GalliasId docent etiam Patres Græci. (abiit) scilicet prædicandi causa ; ubi Vulgata habet, in Galatiam. Pronum erat Eusebio scriptori Græco dicere Crescentem abiisse in Galatiam ; sed veritate cogente scripsit, in Gallias eum profectum‚ quod ipsi procul dubio certis constabat testimoniis. Hanc quoque communem fuisse sententiam persuadet, quod idem docuerint Epiphanius[1] & Theodoretus[2].

Alium ex Pauli, imo Christi discipulis, apud Gallos verbi divini præconem fuisse, scilicet S. Lucam docet idem Epiphanius[3]. Præter illos evangelii satores auctore Paulo apostolo Galliam ingressos, non dubito alios accessisse a S. Petro missos. Nam quid causæ esse potuisset, ut qui S. Marcum ab urbe Roma miserat Alexandriam, ecclesiæ ibi fundandæ causa, Galliæ quæ Italiæ vicina est & confinis, prædicatores dare neglexisset ?

Antiq. Patrum sententia de prædic. evangelii per totum orbem.Ex communi sententia veterum Patrum de fide Christi paulo post ipsius mortem ubique prædicata‚ sequitur Galliam saltem primo seculo evangelii semen recepisse. S. Jusstinus martyr qui floruit circa an. 140. in dialogo cum Tryphone Judæo, ipsi opponit gentem Judaïcam ne tunc quidem ab Oriente sole ad occasum usque esse dispersam. Sed sunt, inquit, gentes quædam, ubi nondum vestri corporis quisquam habitat. Atqui ne unum quidem genus est mortalium, sive barbarorum, sive græcorum, seu aliorum omnino, quocunque appellentur nomine, inter quos per nomen crucifixi Jesu supplicationes & gratiarum actiones Patri & fabricatori omnium non fiant. Si hæc in confesso non fuissent ; qua fronte Justinus Tryphoni ea objecisset, parato videlicet jactantiam hanc retundere. Porro ex universali hoc gentium omnium, sive græcarum, sive barbararum, & quarumcunque censu Gallos eximere non est integrum, maxime cum sanctus Irenæus Justini coœvus, etsi paulo junior, eos expresse sit complexus lib. I. contra hæreses cap. 3. ubi asserens eandem esse omnium ecclesiarum Christianarum fidem, ita loquitur ː Præsertim in Galliis.Et neque quæ in Germania sunt fundatæ ecclesiæ aliter credunt aut aliter tradunt, neque quæ in Iberis sunt, neque hæ quæ in Celtis, neque hæ quæ in Oriente, neque hæ quæ in Ægypto, neque hæ quæ in Lybia, &c. ubi per Celtas intelliguntur Galli etiam quilibet, quorum urbes nominibus Celticis appellantur apud J. Cæsarem de bello Gallico. Harum autem

  1. Ού γδ εν τῇ Γαλατία, ῶς τινες πλανηθεντες νομιζουσιν, ἀλλἁ ἑν Γαλλία. Epiphan. hæresi 51.
  2. In ep. secund. ad Tim. c. 4. vers. 10.
  3. Εν Δαλματία και εν Ιταλίᾳ και Μακεδονία, αρχη δε εν τη Γαλλιᾳ.