præmature dati sunt episcopi ex vulgari traditione ; cujus non fuit alia causa quam de majori antiquitate gloriandi cœca & exitiosa quædam ambitio. Sic enim sit ut de originibus ecclesiarum, & de successione pontificum nihil jam certi teneatur. Quemadmodum iis contingere solet nobilibus, qui legitima generis sui claritate & antiquitate non contenti, fabulosam superinducunt.
Hæc tela eos feriunt qui solo studio abrepti vindicandæ suis ecclesiis antiquitatis, rationibus omnibus contrarium probantibus aures occluserunt. Certe is non sum qui velim omnes in vulgus sparsas traditiones de priorum Evangelii præconum in Galliis antiquitate apostolica tueri. At vice versa cavendum est ne severiores nos præbeamus in pensitandis de antiquitate hac argumentis.
Unde inter primos episcopos hiatus magni.Ceterum non multum urget aut stringit hæc objectio. Quidni enim respondeatur in exordio prædicationis evangelicæ potuisse institui quasdam Christianorum ecclesias in Galliis, cum nulla tum essent contra eos edicta ; postea vero sævientibus impotenter imperatoribus, in persecutionis procella episcopos & pastores occisos ; ovesque gregis fuisse dispersas : ita ut, fugatis Christianis, nulli ordinati fuerint in locum occisorum episcopi. Porro in atrocibus bellis quæ imperatores etiam nostris libris indixerunt, periisse commentarios ecclesiarum, in quibus‚ si superessent, longe plures episcopos haberemus, quam in vulgatis catalogis.
Respondetur objectioni de corruptis actis.At, inquies, vix ulla sunt acta vetera de fundatis apostolorum eorumve discipulorum temporibus, ecclesiis, quæ genuina dici possint, quibus idcirco fidem habere non est integrum. Non inficior plurima ex iis actis minime esse sana ; at inde non sequitur nullos ex apostolis aut apostolicis viris nobis in Gallia Christum prædicasse, vel ecclesias fundasse. Acta martyrum plurima fabellis scatere nemo negare debet : attamen si quis inde inferret paucos admodum fuisse martyres (quod etiam asserit Dodwellus) huic de paucitate martyrum opinioni subscribendum minime censeremus. Eadem quoque ratio sit de opinione negante ob acta corrupta, præcipuarum quarumdam apud nos ecclesiarum fundationem primis Verbi incarnati seculis.
Porro veterum actorum corruptelam adscribendam putamus infelicissimis ignorantiæ temporibus, in quibus stolidi homines beatam priorum seculorum simplicitatem fastidientes, dum ea acta ornare voluerunt, turpissimis infecerunt erratis.
Ut ad refellendam rursum Sulpitii Severi opinionem revertamur, Gallicanorum præsulum seculo V. medio sententia fuit S. Trophimum Pauli apostoli discipulum ecclesiam Arelatensem fundasse, ut probavimus in Arelatensibus episcopis. Num itaque tot eruditorum & sanctorum episcoporum auctoritati præponderare debet unius Sulpitii assertio ? Perpendant nostri critici, quantum causæ ecclesiæ Gallicanæ, imo universæ noceant, quam telis hæreticorum exponunt, dum tot admotis machinis singularum ecclesiarum origines dubias reddere conantur & uti falsas rejiciunt.
Antequam hanc præfationem claudamus‚ lectorem monitum esse volumus, nonnullos viros doctos, post promissas nobis suas animadversiones in quædam Galliæ Christianæ Fratrum Sammarthanorum loca, spem nostram quam diu verbis aluerant, reipsa tandem elusisse. Has forsitan observationes repositas sibi servant, ut iis utantur‚ ad aliquos errores nostro in opere carpendos. Hunc tametsi prorsus incivilem agendi modum, minime moleste feremus, dummodo veritas, quamvis per invidiam elucescat.
Epistolam nuncupatoriam fratrum Sammarthanorum, præfationemque hic subjiciendas existimavimus, quod multa ad illustrissimi Cleri Gallicani, Galliæque Christianæ commendationem contineant.