publico commodo evulgarent. Accingebant ergo se se ad obtemperandum, cum paulo post civilium bellorum tempestas universam Galliam, maxime vero Lutetiam perturbavit. Illis autem eripuit ea, quibus fruebantur beata Musarum otia, sine quibus vix aliquid tranquille meditari possumus, armorum strepitus inter, buccinarumque clangores. Accessit huic publicæ calamitati, domestica, nempe obitus nostri Scevolæ sammartbani parentis colendissimi1650. 7 Septembris., quem tantis periculis charissimam patriam affligentibus, melior ipsi Deus consulens nobis abstulit, & reliquit gemino dolore mœrentes ; maxime vero Gemellum Ludovicum, desiderio germani potius tabescentem quam senio. Qua tamen acerbitate malorum minime fractus, injunxit nobis, ut sub eius moderamine Galliæ Christianæ editionem aggrederemur. At cum interim diligenti sollicitudine variis ex ecclesiis non pauca collegissemus, unde quarta pars operis adcresceret, ideo protracta est ejus in publicum emissio, ut diuturnitatem temporis, augmentum voluminis compensaret. Quod etiam nos a typographiæ mendis, levioribusque erroribus excusabit, potissimum vero eum alteram editionem accuratiorem, & ampliorem intra aliquot annos prodere Deo juvante destinemus.
Superest, ut id quod promissum tertio, moneamus quibus præcipue adjumentis librorum, & personarum, hoc opus confectum est, & absolutum. Pervagandum ergo fuit per omne genus scriptorum, præsertim historicorum, tum illorum qui de tota Gallicana gente scripserunt, cum illorum etiam qui in illustrandis singularibus provinciis, & diœcesibus suum studium posuerunt ; quorum scripta depravata historicæ fidei multis locis restituimus. Percurrenda insuper fuerunt conciliorum acta & decreta ; summorum pontificum rescripta & epistolæ, martyrologia ; conquirendi & evolvendi complures manu exarati libri, e divite penu variarum bibliothecarum deprompti ; excutienda quoque vetera monumenta innumera, quæ tum in Vaticano, curiæ Romanæ scriniis, regio chartophilacio, tum regestis summarum Galliæ curiarum, necnon quæ in secretis tabulariis ecclesiarum cathedralium, cœnobiorum, & illustrium regni familiarum abdita latebant ; quorum nobiliorem partem pene obliteratam, e pulvere & tenebris, non sine gravibus impensis & laboribus in lucem edimus. Quibus tamen nos facere satis non potuisse fatemur, nisi tum Cleri Gallicani generalis Cœtus, suis beneficiis, cum etiam multorum præsulum sollicitudo, in exhibendis suarum ecclesiarum chartophilaciis, operosi laboris molestias nobis mitigasset ; quibus sane nunquam satis amplas referre gratias possumus.
Sed profecto nulla nos unquam tenebit oblivio, eruditorum hominum, qui suis, studiis nos ad hoc opus promovendum, non mediocriter adjuvarunt : quos inter viri eximii Petrus & Jacobus Puteani fratres, regi Christianissimo a consiliis, & bibliothecis, de omnibus litteratis meritissimi. Michaël de Marolles abbas Villælupæ, clarus variis libris, quibus & humanas, & divinas scientias illustravit ; qui liberalitate singulari nobis codices suos communicavit de provincia Turonensi. Testamur etiam nostram gratitudinem erga Antonium de Vyon, dominum d’Herouval Cameræ computorum auditorem, qui ex hujus scriniis, aliisque, membranas, exemplaria, & cætera id genus prisca monumenta humanissime nobis subministravit. Beneficio autem baronis Riantiensis schedæ V. C. Nicolai Claudii Fabricii Peireskii nobis patuerunt. Denique R. P. Franciscus Boulartus abbas quondam sanctæ Genovefæ de Monte Parisiis, plures catalogos sui ordinis abbatum canonicorum Regularium B. Augustini, nobis potissimum exhibuit. Abbatum quoque ordinis Cisterciensis non paucas nomenclatura præbuit R. P. de Lancy. Inter externos etiam præcipuo nobis commendandus Ferdinandus Ughellus, Florentinus, abbas sanctorum Vincentii & Anastasii ad Aquas Salvias, ord. Cisterc. qui de episcopis universæ Italiæ scripsit, nobisque multorum præsulum notitiam contulit, ex actis publicis Consistorialibus, libris provisionum prælatorum, & registris Vaticani.
Cum autem omnium nomina recenseamus, qui aliquid ad hoc opus contulerunt,