Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/297

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

, 1, E C C L E S I A A R E L A T E N S I S. p. Nunc Arelatem ornat maxime academia regia scientiarum, & eloqttentiæ Gallicæ erecta beneficio Ludovici XIV. anno 1668. adformam academiæ regiæ Parisiensis, nisi quod Parisiensis quadraginta viris doctis constet, Arelatensis vero tantum triginta. Quod sipectat ad spiritualem ecclesiasticamque potestatem ledis AresatCnsiS ; cum illa aUctorltas sequi soleret ac imitari politicum statum & principatum ; postquam Arelate facta fuerat sedes præsecti prætorii Galliarum, non mirum si Arelatenses episcopi primatum sibi ac exarchicum jus vindicarent in Narbonensem veterem, totque provincias maxime circumpositas. Antiquitatem juris hujus probant r°. epistolæ Faustini cpiseopi ad Cyprianum, & Cypriani ad fandum Ste- phanum papam, pro deponendo Martiano Arelatensi episcopo, ob Novatianam qua infectus dicebatur ha.rcsim. Nisi enim primatum geflisset hujus urbis episcopus in provincia Romana, honerat cur ad transalpinos & transmarinos episcopos confugeretur, ad multandum & dejiciendum ex epis- copali sede Martianum, quod prastare potuisset concilium provinciale. 20. In concilio Agrippi- nensi adversus Euphratam, primus post Maximinum Trevirensem suffragium fert ac subscrioit Valentinus Arelatensis præsul. 3’. Saturninus in synodo Biterrensi plurimarum Galliæ provinciarum præsidet ; nec arguitur ob usiirpatam auctoritatem. In synodo Taurinensi anni 402. contentione inter Arelatensem & Viennensem episcopum orta de primatu, statutum est ad pacis vinculum confervandum, ut uterque viciniores stbi intra provinciam vindicet civitates. Verum Zozimus papa non multo post, propter sidem Galliis traditam a S. Trophimo Arelatensi episcopo, hanc sedem primatus acceflione insigniendam censuit, etiamsi prius non habuisset, quod non legimus a sequentibus pontificibus revocatum ustjue ad sanctum Leonem magnum, qui sanctum Hilarium redarguit tanquam jura metropolitanorum pervadentem. Sed de his hactenus fatis. Recurret autem infra saepe occasio de his disserendi & retractandi. Concilia vero apud Arelatem ad duodecim celebrata sunt, & pleraque in ecclesiæ sacrario. Templum hoc patronum ambit & habet sanctum Stephanum protomartyrem. Seculo tamen XI. tempore Pontii de Mariniona, sanctus Trophimus coepit haberi pro patrono fecundo, ut observabimus in Rajambaldoarchiepiseopo. Capitulum viginti constat canonicis ; præposito, archi- diacono, sacrista & archipresoytero, qui sunt dignitates ; capiscolo, primicerio & thesaura* rio, qui sunt personatus ; ac tredecim canonicis, quorum unus theologus est ac ecdesiastesj præ- ter canonicos, hac in ecclesia ministrant viginti clerici cum sacerdotiorum titulis. Clerus omnis majoris ecclesiæ, vitam * regularem canonicorum, qui sub regula sancti Augustini militant, olim amplexus fuerat ; sed hoc jugum excusserunt canonici anno circiter 1484. Huic metropoli subsunt episcopatus quatuor Mafstlienstsctricastinensts, Tolonensts, Araustensts, & olim Avenionensts cum episcopatibus nuncipsi subjectis. Indiœcesi, quæ quaqua patet ad conventum velutaiunt, adparlamentum Aquarum-Sextiarum pertinet, nunc exstant tantum duæ abbatiæ, soilicet Montis-majoris S. Petri prope Arelatem ordinis sancti Benedicti, & sancti Cæsarii feminarum ejusdem ordinis ; quarum brevem texemus historiam suo ordine. Sed prius operæ pretium est de præsulibus, qui sedem hanc obtinuerunt, illustraruntque, dicere, quæex antiquis ecclesiæ monumentis eruere licuit ; quod quidem argumentum Jam tractavit Petrus Saxius in egregia commentatione, sub titulo pontificii ecclesiæ Arelatensis. Diptycha etiam ecclesiæ ejusdem Arelatensis Mabillonius analect. tom. III. p. 432. edidit. Anno tandem 1690. Ægidius Duport prelbyter doctor in utroque jure > ex melioris notæ scriptor ibus tum veteribus tum recentioribus collegit, vulgavitque Parisiis hujus ecclesiæ historiam. ARELATENSES ARCHIEPISCOPI. I. S. T R O P H I M U s. Uamvis in diptychis Arelatensis ecclesiæ, V 7 quæ ex pervetusto libro sacramentorum ad uiiim hujus ecclesiæ noster Mabillonius typis vulgavit tom. III. Analect. sanctus Diony- sius præmittatur, tanquam prior Evangelii præ- co his in oris, primusque episcopus ; attamen sanctum Trophimum a sancto Paulo apostolo ordinatum fuisse, datumque pastoremArela- tensibus, antequam ullum habuissent, constans est a pristinis temporibus opinio & traditio. Huic sententiæ adstipulatur Zozimus papa in epistola v. ad episcopos Galliæ, in qua dicit : Trophimumsummum antistitem ex cujus fonte tota Gallia fidei rivulos acceperunt, a sede Roma- a Habemus pre m2niba> ftarata a B. archiepiscopo Arelatensi tc P. episcopo Avenionensi, &c. fa€U pro reformatione & me- liori regimine canonicorum S. Trophimijn quibus quidquid pertinet ad districtiorem disciplinam regularem & claustralem continetur. na Arelatensem metropolitanum fuisse delegatum. Hanc constat fuisse sententiam sanctio- rum & doctiorum episcoporum Galliæ, medio seculo quinto, numero duodecim, ex tribus provinciis, qui scripserunt adsiinctum Leonem, ut restitueret antiqua jura ecclesiæ Arelatensis, a qua sidem & ordinationem ipsi siiique antecessores acceperant. Vide S. Leonis opera tom. I. novæ editionis. Ado Viennensis archiepisi : opus in chronico : Creditur, inquit, Paulus ad Hifpanias pervenisse, & Arelata Trophimum » Vienna Crescentem dijci- pulos suos ad pradicandum reliquisse. Huic vulgatae opinioni opponitur Gregorii Turonensis auctoritas, Historiae Franc. 1.1. ubi agit de septem episcopis ad totidem Galliæ urbes miffis a Romana ecclesia, exscribens quæ legerat in historia passionis S. Saturnini martyris : Sub Decio & Grato consulibus, inquit, stcut fideli recordatione retinetur, primum acsum- K k iij