Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/373

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


671 ecclesia m Eiusdem familia* Lomeniæ fuit illustrissimus vir HenricuS — Augustus Lomenius comes Brien- næ, sacri consistorii consiliarius, & primus sanctioris consilii commentariensis. LXVIII. EUSTACHIUS. Eustachius Gault Turonis natus Jacobo & Margarita Poitevin honestiffimi generis parentibus, cum fratre Johanne-Baptista, Lugduni litteris humanioribus, Flexiæ philosophicis, in Sorbona denique & Romæ theologicis studiis operam dedit. Postea Helvetia Germania ue discendi causa peragratis, reversus in patriam j congregationi Oratorii Domini Jesu cum eodem fratre, a quo tantisper avelli ægre ferebat, sese addixit : multis vero prius tum pietatis, tum prudentiæ datis argumentis, uterque in Hilpaniam mittitur a Berullo praposito generali, ad constituendam Matriti Oratorii domum. Galliæ redditus, variis ejusdem instituti domibus præpositus est. Fama vero virtutum, scientiæ, & sanctitatis eximiæ percrebres- cente, ab Henrico d’hscoubleau Burdegalensi arcbiepiscopo evocatur, ut dum publicis regni negotiis implicatus a diœcesi sæpius abesse cogeretur, Eustachius huic utilem operam suam ( collocaret : cui obeundæ provinciæ ita diligen- ger incubuit, ut sacris infulis dignus visus sit huic antistiti, qui eum cardinali Richelio commendavit. Illo vero annitente & suggerente, a rege Ludovico XIII. designatus est Massiliæ episcopus mense Martio 1639. lnterim archi- episcopus Burdegalcnsis rogavit ut suæ diœce- seos visitationem aggrederetur, cui oneri dum ingenti zelo sese componeret, lenta febre correptus, & in pulmones acrioris pituitæ distil- latione, vertere solum coactus est. Coflionem* itaque Vasatum accesst fratre cariflimo comitante, exceptusque cst ab optimo pontifice j Henrico Lolstofio in episcopales ædes, postque dies quadraginta ibiaem inter dilecti fratris brachia exhalavit animam die 13. Martii anni 1640. Admista jam tunc fuerat a summo pontifice Eustachii nominatio ad episcopatum Mas- silienscm ; quare Vasatensis episcopus, ipsius tanquam episcopi celebravit exsequias, & elo- quentissimam de ejus virtutibus dixit orationem. Corpus ejus jacet in sacello cathedralis eccleuæ. Cor Massiliam detulit ejus frater post ipsum factus epiicopus. Multa lcripto reliquit Iuorumstudiorum monumenta ; præter enim, conciones ab ipsis pcritiflimis in hoc genere di-1 cendi probatimmas, tractatum de conciliis scripsit ; Veteris testamenti historiam compendiosam nondum absolutam reliquit.Orationem adde qua demonstrat ecclesiæ & reipublicæ multum interesse ne scientiarum thesaurus unico ordini hominum addicatur ; item librum quo docte probat jus regis Galliæ in Navarram, &c « LXIX. JOHANNES-BAPTISTA II. Johannes-Baptista Gault Turonis natus, patriam suam illustravit. Lugduni apud patres Societatis Jesu litteris humanioribus tanto profectu incubuit, ut fratris fui Eustachii ex Italia reducis anno ætatis suæ 22. primorum lin- Tomus L A S S I L I E N S I S. 671 i guæ latinæ elementorum pene rudis, magister factus, eum intra annum ad rhetoricam provexerit. Post aliquot annos in theologicis exercitationibus positos Parisiis in celeberrimo videlicet Sorbonæ collegio, Romæ iisdem sacris litteris rursum operam navavit, & de iis theses magna cum laude propugnavit. Summum vero Jo- hannis-Baptistæ studium fuit ad Christianæ pietatis apicem contendere. Idcirco institutum presoyterorum congregationis Oratorii cum fratre suscepit sub Petri Berulli sanctissimi ipsius auctoris disciplina. Cum hac in congregatione adolevisset, profectus est in Hispaniam > jubente Berullo, ut ejusdem propositi presoyterorum sodalitium in urbe Madrito fundaret. Variis insua congregatione laboribus perfunctus, cum magna etiam sanctitatis fama, Burdigalam accersitur, ubi fratri collaborans, qui totius illius diœcesis sollicitudinem curamque gerebat, insuper sanctæEulaliæ parochiali ecclesiæ præsicitur. Mortuo fratre aliquot men- sibus ante mortem designato in episcopum Mas siliensem, Henricus Surdisius archipræsul Bur- digalensis, adjuvante cardinali Ricnelio a rege obtinuit, ut ad solarium orbitatis Massiliensis ecclesiæ, Johannem in locum fratris demortui subrogaret— Ejus nominationem admisit papa die 14. Julii anni 1642. Die vero quinta Oc— 1 tobris in sacra æde sancti Maglorii Parisiis est ordinatus & consecratus in episcopum a Victore Buthilerio Turonum archiepiscopo, adjuvantibus Sebastiano de Rosmaaec Venetensi, & Johanne Dolce Boloniensi episcopis. Die septima Januarii anni 1643. suam ingreflus diœce— 1 sim statim ad sancti Lazari & auorum sanctorum tutelarium opem confugit. Urbem neglecta omni pompa est ingressus, statimque officio pastorali totum sese addixit » sanctum Ca- rolum Borromæum imitari proponens ; imp Christi pastorum principis exempla semper ob oculos habebat. Itaque asiiduus in seminando verbo Dei, ad tollendas morum corruptelas, interim largas in sinum pauperum, maxime nobilium præ pudore latitantium eleemosy- nas spargcbat. Ejus autem caritas prassertim enituit in captivos ad triremes damnatos, quos sciebat ad omnia scelera projectos. Itaque ac- cersitis prefbyteris congregauonum Oratorii & Misiioms, quæ Vincentium a Paula auctorem habuit, quibus ducem sese addidit, aggreditur conversionem tot flagitiosorum hominum, inter quos erant hæretici, Turcæ, Arabesque non pauci. Mira res ! post sexaginta dies incontinuiS laboribus absumtos, maximaj scelestorum hominum multitudo ad poenitentiam flectitur, he- terodoxi hæresim ejurant, Mahumetani sufce- pto baptismate Christi sidem profitentur. At ex nimia in triremibus defatigatione, & acre pestilente contracto morbo enecatus sanctus epiicopus est, die 2j.Maii anni 1643. ætatis suæ an— 1 no 48. quæ mors urbem, diœcesimque totam ingenti luctu doloreque affecit. Non defuit tamen consolatio, quando ex ejus corporis aut vestium, aut sarcophagi contactu, plurimi ægroti sanitatem recepisse vili sunt j multique peccatores ad poenitentiam conversi, quos inter Tur- Vu