Jump to content

Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/38

E Wikisource
Haec pagina emendata est
7
8
ECCLESIA ALBIENSIS.

ANNI CHRISTI.
candus eſt, antequam Saraceni Gallias infeſtarent, a quibus Retroaldus, ejus in abbatia succeſſor, multa paſſus fertur. Forte is eſt Amarandus, qui monaſterii Viancenſis patronus fuit cum S. Eugenio.
XIII. Hugo I.

Hugo an. 722.722. epiſcopabat apud Albigam ex chronico jam laudato. Quo tempore Saraceni urbis & regionis potiebantur, donec an. 725. pulſi ſunt. Vide Cointium ad an. 722. n. 58. & ad an. 725. n. 24.

XIV. Johannes, anno 754. ex chron.734.

XV. Verdatus, 812. ex eodem.812.

XVI. Guillelmus I. anno 825. ibidem.825.

XVII. Baldoinus ibidem, ad ann. 844.844.

XVIII. Panderius, an. 854. ex chron.854.

XIX. Lupus.

Lupus interfuit ſynodo Pontigonenſi anno 876.876. xi. cal. Julii celebratæ, præſentibus Carolo Calvo imperatore, & ſedis apoſtolicæ legatis, in qua confirmata ſunt acta concilii Ticinenſis ; quo in cœtu epiſcoporum & optimatum Italiæ Carolus fuerat renunciatus imperator. Ex laudato chronico, Lupus ſedit ab anno 869. ad an. 879.879.

XX. Eligius.

Eligius recenſetur inter antiſtites, qui ad ſynodum Nemauſenſem, in Villa-portu convenere xv. cal. Decembris anni 886.886. pro reſtitutione Servi-Dei epiſcopi Gerundenſis, quem Theodardus Narbonenſis archiepiſcopus ordinarat, ejecerat autem Selva clericus Hiſpanus, qui Narbonenſem archiepiſcopatum affectabat, conſtituto in Servi-Dei locum quodam Ermemiro. Acta hujus concilii ita habent : Adfuit etiam & vir venerabilis vitæ Theodardus, habens ſecum epiſcopos Guilbertum Nemauſenſem, Guiſteranum Carcaſſonenſem, Elegium Albienſem, Amelium Vceticenſem, Abbonem Magalonenſem, Boſonem Agathenſem, Agilbertum Bitterrenſem, Riculfum Elenenſem, Gotmarum Auſonenſem, Ingobertum Vrgellenſem, Servum-Dei Gerundenſem, Bernardum Toloſanum, & Macharium Lutovenſem.

XXI. Adolenus.

Hic epiſcopus commemoratur in charta Carolic. 4.
Inſtrum. p. ii
., dicti Simplicis, cujus meminit Juſtellus lib. I. hiſt. domus Arverniæ ; ſubſcripſitque litteris Froterii Bituricenſis archiepiſcopi, anno 883. juxta eumdem Justellum.

Sed cum conſtet hunc epiſcopum adhuc præfuiſſe ann. 891. & Eligium an. 886. adfuiſſe ſynodo Nemauſenſi, ſatius eſt ſequi Mabillonium, qui litteras Froterii revocat ad an. 887.887. Itaque pene pro certo habemus hunc Adolenum eumdem eſſe Addolenum Albiæ epiſcopum, qui anno 891.891. indictione nona in ſynodo Magdunenſi, ſubscriptione ſua confirmavit Walterii Senonenſis archiepiſcopi privilegium ſancti Petri-viviVide tom ix. consil. Labb. monachis datum, ex chronico S. Petri-vivi.
A
ANNI CHRISTI.
Ex his videtur omittendus Frotardus, qui in Gallia chriſt. fratrum Sammarthanorum legitur sediſſe annis 887. ac 890. at in chronico brevi jam ſæpe commemorato, & in Gallia chriſtiana Roberti minime locum habet.
XXII. Godolericus.

Godolcricus cum ſuo capitulo eccleſiam ſanctæ Cæciliæ de Avanes, in territorio de Montagnat, in pago Albigenſi, dono accepit a Beneberto preſbytero & archidiacono, iv. idus Octobris anno 24. regnante Carolo ** Simplici
917.
rege, hoc eſt anno Bcirciter 917. Ex tabul. eccleſ. Albienſis.

XXIII. Paternus.

Epiſcopabat anno 921.921. inquit chronicon non ſemel laudatum.

XXIV. Angelvinus.

Hic epiſcopus innoteſcit ex veteri charta de donatione eccleſiæ Monaſterienſis, facta Deodato abbati, in manu Angelvini Albienſis epiſcopi, regnante Ludovico ** Tranſmarino.
936.
rege, hoc eſt circa annum 936.C

XXV. Miro.

Miro videtur accenſendus epiſcopis Albigenſibus, ex concambio inter ipſum & Adalardum abbatem S. Eugenii facto, anno sexto regnante Lodoico ** Tranſmarino.
941.
Vide inter inſtr. chart. ii. pag. 3. col. 1. & iii. pag. 3. col. 2.
rege, hoc eſt anno circiter 941. Inſtrumentum integrum referimus ſuo loco. In ejuſdem manus Raimundus & Aimericus cedunt alodem ad conſtruendam eccleſiam S. Salvii.

XXVI. Bernardus.

DBernardus rexit epiſcopatum regnante Lothario anno decimo, qui Christi erat annus 963.963.
C. iv. pag. 3. col. 2.
aut 964. Id autem liquet ex teſtamento Epraldi præpoſiti, quod ſuo loco edere operæ pretium duximus inter inſtrumenta. Invenitur adhuc Bernardi nomen in tabulis anni 967.967. ſeditque adhuc Guillelmo comite Toloſano, ex tabulis Albienſibus.

XXVII. Froterius.

Nomen Froterii legitur in teſtamento Pontii Raimundi comitis Toloſani, quod anno 960. conditum autumat Mabillonius lib. 6. de re diplomaticap. 572 ; ſed fortaſſe citius. De eo in chronico legitur : Anno 972.972. Froterius epiſcopabat. Certe hoc anno a Froterio, præſente Fulcranno epiſcopo Lodovenſi, cum Regiſmundo ſeu Raimundo comite Toloſano, dedicata eſt eccleſia ſancti Michaelis Galliacenſis, ut probant ipſius Froterii litteræ, quarum exemplarC. v. pag. 3. col. 2. & pag. 4. col. 1. ex archivo Albienſi deſcriptum contulimus ad aliud Galliacenſe, edidimuſque.

Ex hoc vero diplomate intelligitur, tum quanta eſſet hujus epiſcopi potentia, & ditio, tum quæ fuerit ipſius liberalitas & munificentia in dotandis monaſteriis : quippe qui non ſolum villas, manſos, honores, hoc eſt nobilia præ-