Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/397

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


7>, ECCLESIA TR • XLVIII. RAIMUNDUS I. J Raimundus Vehens de Moustajols ex monacho & ultimo priore S. Flori, sitejusdem ecclesiæ primus episcopus, a qua sede traductus est ad Tncastinensem, non ad San-Papulenscm. Certe Antonius Bonal, in historia manu exarata episcoporum Ruthenensium, asserit quemdam Raimundum de Mouflejols hoc circiter tempore fuisse episcopum Tricastinensem, quem alii volunt non S. Pauli, sed S. Papuli episcopum fuisse. Sed laudatus Ant. Bonal vir fide dignus testatur a se visas & lectas chartas plurimas, in quibus designatur nomine & cognomine— p Fuit allectus in cardinalium sacrum ordinem, a Johanne papa XXII. xv. cal. Januarii anno 1327. De eodem plura in episcopis S. Flori. XLIX. GUILLELMUS III. Jam se se obtulit occasio loquendi de claris- simo Cardaillacorum genere, cum. ageremur de Ruthenensibus episcopis, inter quos decimo quarto seculo eminebant spiendore n-talium bertrandus & Johannes de Cardaillaco. Eodem ex genere ortus erat Guillelmus de Cardaillaco, qui primum monachus & abbas fuit sancti Victoris Massiliensis ; qua in præfcctura cele- bravit capitulum generale anno 1322. tempore Pentecostes, & post sex annos ad ecclesiæ Tri- castinæ regimen est accitus, in locum Raimundi cardinalitia purpura donati ( mos enim tunc erat ut qui ex episcopis fiebant cardinales, epi- scopatui nuntium remitterent) anno videlicet 1328. At brevi tempore præ fuit ; quippe vacavit sedesferia VI. quatuor temporum Adventus anni 1327. & Hugo successor Guillelmi electus est die 10. Septembris anni 1328. unde super- sunt tantum octo menses, qui poffint asiignari Guillelmi hujus episcopatui. Attamen non disiimulandum est reperiri S. « Pauli episcopum Guillelmum de Cardaillaco, 1 qui anno I ; 4). cœmeterium fratrum Minorum Ruthenensium benedixit. Forte abdicarat an. 1327. aut 28. & nihilominus aliquando quædam episcopalia munia exercebat. L. H U g o I. Hugo, qui aliquando decanus Hugo legitur, si fides Tricastinensi nupero scriptori adhibenda sit, alumnus fuit coenobii sancti Ruffi prop A venionem, ubi etiam decanus Constitutus est, unde proprio nomini titulum decani praemittere confueverat. Certe ex aliqua religiosa familia prodierat ; unde in ejus testamento, vel testamenti codicillo, legitur tabulas testamentarias, post impetratam licentiam a Johanne papa XXII. scripfisse ; quippe iis qui votis religionis obstricti erant, cum nihil proprii haberent, etiamsi forent episcopi, testari non erat integrum, nisi accedente summi pontificis facultate. Vero propius autem est Hugonem in monasterio San-Russcnsi vitam rcligiosam amplexum esse, quia in suo testamento cavit, ut ad monasterium S. Ruffi reverterentur, quæ amplisiima quidem ecclesiæ Tricastinæ legaverat, si episcopus aut capitulum ea vendere, Tomus I. CAST INENSIS. 710 distrahere, alienare, impignorare &c. præsu- merent. Ex eodem testamento liquet Hugonem episcopum fuisse diu ante annum 1340. jam enim episcopus erat quando testandi facultatem impetravit a Johanne XXII. qui anno 1334. e vivis excessit. Hincpene mihi constat perperam præmitti huic episcopo Hugonem quemdam Adhcmarum, quem Lud. Anfelmo Boyer placuit successorem dare Raimundo Vehens, & præponere decano Hugoni Aimerico. Hallucinationi locum dedit affinius nominum Adhe- mari, Aimari, Aimerici. Hugo Aimericus electus est in episcopum 10. Septembris anni 1328. Etsi vero diu sederit, pauca ex ejus gestis supersunt. Anno 1337. ac- cesiit ad lynodum San-Rufiensem cum metro* politano suo Guasoerto Arelatensi archiepiscopo. Anno 1340. die 12. Martii ipse &Hugo Adhemar de Garda, condominus Montilii * Adhemari, paciscuntur de immunitate mutuo sibi a vectigalibus & portoriis concedenda. Usque ad pontisicatum Hugonis capiuilum 38. canonicis constiterat, præterquos plurimi in ecclesia ministrabant clerici inferiores choro addicti, aut aliquorum sacellorum cultui. Sed tot alendis non iufficiebant reditus. Hinc dis- ciplina regularis in capitulo intepuerat ; nam plerique instituti canonicorum • Regularium 3uod amplexi erant immemores, ad paternam ornum se contulerant victitandi necesseate, ud aiebant, compulso Ut verolicentiæ dissolutionis. que occasio tolleretur, placuit episcopo & canonicorum sapientioribus, Clementi papæ VI. libellum supplicem dare, in quo exponebant ecclesiam Tricastinam canonicorum numero esse oneratam, licet reditus non excederent centum & decem salmatas bladi annis lingulis, quæ communi æstimatione valere con- iueverant centum & decem siorenos auri. Quapropter censebant ad decem canonicos & tres hebdomadarios reducendum esse tantum numerum, modo reductionem hanc summus pontifex sua auctoritate fulcire dignaretur. Annuit Clemens VI. bulla data idibus Octobris pontificatus fui anno 5. seu Christi anno 1546. quam exhibet Boyerius. Hoc decretum adhuc observatur nostris temporibus, nec pluribus quam decem canonicis constat Tricastsoense capitulum. Idem episcopusægre ferens templum cathe- drale ornamentis, & sacra suppcllectile carere, ob ecclesiæ inopiam, testamento legavit viginti ’argenti marchas supra centum, ad fabricandam tabulam argenteam ante altare ponendam & unam minorem tabulam pro retable. ( Sic legitur in testamenti tabulis). id circo quidquid habebat vasorum argenteorum statim dedit fa- cristæ & procuratori ecclesiæ. Addidit munificus episcopus alsa ornamenta argentea, pelves, thuribulum, urceolos majores, crucem, candelabra &c.hisque omnibus comparatis ecclesiam « scriptorTricaftinus docet canonicos Regulares tunc babuifle Tricastinam ecclesiam. Attamen bulla Clementis VI. pro redo- itione canonicorum ad numerum decem, nihil dici : de instixuco S. Augustini hac in ecclesta recepto. Zz