Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/398

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


7ii ECCLESIA TR suam consecravit die 3. Junii anni 1348. qui ejus . vitæ fuit ultimus. LI. GUILLELMUS IV. Notatur in tabulis Vaticani anno 1349. die 11. Aprilis, factus ex abbate S. Taurini apud EbroicaS, episcopus S. Pauli. Inde vero tran- status est ad episcopatum Lexoviensem. LII. JohaNNesI. Johannes cognomento Coti, anno 1349. die 27. Novembris cathedram conscendit. Et anno sequenti die 11. Martii, nomen ejus præsigitur cuidam capituli instrumento, ip quo Raim- baldusde Aepajone canonicus Tricastensis procurator capituli, cum duobus aliis collegis, nomine totius capituli nonnulla remisit cujus- dam moletrinae conductoribus. Notatur in aliis tabulis, annis 1354.1356.1359. die 13. Januarii. Interiit anno. 1361. LII I. BERTRANDUS IV. Boyerius nos docet hunc episcopum esse orum ex genere Bertrandorum apud Delphina- tes ; sicque cognomen ejuS tantum habemus, non nomen. Hic jam sedebat anno 1364. quo Petræ-latæ incolis immunitatem a portoriis < concessit. An. sequenti adfuit synodoapud Aptam habitæ a trium provinciarum Arelatensis, Aquensis, Ebredunensismetropoliranis & epi- scopis. Hæc de Bertrando Boyerius. LIV. J A c o B US I. Jacobus accepit locum Bertrandi an. 1365. die 30Julii ; aafuitque ut episcopus Tricastinensis, concilio Aptensi hujus anni. Sed eodem anno tranflatus est ad cathedram Vapincen- sem. Cumque capitulum in electione successoriS convenire non potuisset ( singuli enim canonici ad episcopatum contendebant) tribus mensi— j buselapsis, amisso eligendi jure, UrbanuS V.J episcopatus administrationem detulit Jacobo, 3uo quidem jure usuS est in venditione cujus- am vineæ facta die 2. Novembris anni 1366. ubi legitur : Reverendo in Christo patre & D. dom. Jacobo Dei gratia episcopo Vapinctnst & administratore episcopatus Tricastinensis wæstdente, &c. Anno 1567. transegit cum urbis civibus de privilegiis municipalibus, quæ olim concessa confirmavit. Paulo post die 18. Octobris Petro Robini presoytero & hebdomadario ecclesiæ Tricastinensis, qui stgillum & bullam curia gubernaverat, litteras dedit, quibus notum facie— j bat, quod dictus dominus Petrus reddidit bonum & legale computum, ac legitimam rationem, de pradictis stgilli & bulla emolumentis. LV. RAIMUNDUS II. Raimundus cui datur cognomen de Rai- mundis, mortuo Jacobo, eligitur a capitulo in episcopum. Anno mccclxvhi. dic 21. Februant domino Raimundo Raimundi episcopo Tri- castinenst, Armandus Fabri nomine Laureta uxoris sua confessus suit se tenere velle, ac pradeces- sores a longo tempore tenuisse in emphytheosim perpetuam & irrevocabilem venerabilis capituli ec- CASTINENSIS. 712 , clesta Tricastina, quoddam molendinum sttum in territorio Tricastino &c. Anno 1371. RaimundtiS composuit litem de decimis motam inter GuigoBem præpositum, ex una parte, & Aimarum Boet archidiaco- num, Raimundum Bruni sacristam, Beren- garium Alricipræcentorem&c. ex altera. An. 1374. die6.Decembris, decretum fecit contra ipsum Raimundum Bruni sacristam, de oleo ad duas lampades in ecclesia tempore officii tam diurni quam nocturni arsuras suppe~ ditando, &de cereis juxta morem ipsius sum- tu, tum ad altare tum in choro accendendis. Obi isse creditur anno 1378. LVI. ADEMARUS. Ademarus, quem aiunt ex Adhemarorum clariffima gente propagatum, inscribitur libro provisionum Vaticani die 10. Decembris anni 1378. Anno sequenti ejuS vicarius generaliS ipsius nomine dedit in emphytheosim quamdam moletrinam, Michaeli de Nandeis. Notatur ejuS mors anno 1385. LVII. JOHANNES II. Mortuo Ademaro ad electionem successoris faciendam canonici conveniunt. At cum inter se dissentirent, ClemenS VII. pro papa tunc habitus in Provincia, Tricastinensis ecclesiæ administrationem dedit Johanni de Murol episcopo Genevensi. Is ex nobili in Arvernis familia, Johannis domini de Murolio & S. Amandi filius, —ex Aleide de Roche-briant, frater Amblar- di, ex quo geniti toparchae de Murolio, episco- patu sub titulo administratoris potiebatur annis . 1385. & 1387. Eodem anno creatus est presby- ter cardinalis S. VitaDs titulo Vestinæ, a Cle- mente VII.De capitulo optime merituS est, quod ei donaverit dominium castri & territorii de Solorino *. Ex tab. Rotomag. ecclesiæ obtinuit præbendam in ea, anno 1387. Mortuus sub obedientia Benedicti XIII. tumulo conditur apud FranciscanoS Claromontenses, ubi gentis ejus jam erat sepulcretum, uti legimus m ejus testamento. LVIII. D I o D A TU S. Deodatus de Stagno, de cujuS genere « perillustri jam dictum m episcopis Ruthenensibus, inter quos sanctitate floruit Franciscus de Stagno vel de Stanno, seculo decimo ; cum esset Tricastinensis canonicus, a sodalibus suis electus est in episcopum, die 25. Januarii, anni 1389. statimque muneribus demereri potentio* res viros cœpit, quod singularis Fuit prudentiæ, quia saevientibus tunc bellis, summo in discri- mine se suaque posita conspiciebat. Etiam in exteros se beneficum probavit ; etenim donavit anno 1392. ecclesiæ Ruthenensi domum in Ruthena civitaze sitam ; sed inter illum & capitulum orta est controversia pro summo jure m Solerinam toparchiam. Eam emerant cano- « Boyerius dicir eum fuiflc scxtum filium Guillelmi III. baronis de Stagno, ex Ermengardi de Petra U Petre ; fratremque habuistc Petrum de Stagno archiepLscopum Bicuriccoscm, postea cardinalem.