Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/41

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
13
14
ECCLESIA ALBIENSIS.

ANNI CHRISTI.
epiſcopatus Albienſis electi &c. altari S.Salvatoris. Gellonenſis, ſanctæque crucis vexillo, ſanctoque Guillelmo confeſſori, & Berengario Gellonenſi (ab an. ad summum 1083. ad 1108.) abbati concedit eccleſiam de Minovetulo, quatenus ab ea omnis ſecularis ditio auferatur, Deuſque in ea divinitus invocetur.
XL. Adelgarius II.

Juxta veterem chronographum ſedebat hic præſul annis 1109. & 1110.1109.

XLI. Sicardus.

Sicardus interfuit conſecrationi B. Mariæ de Caſſiano cui eadem die conceſſit eccleſiam de Murato, in feſto S. Fidis anno 1115.1115. uti legitur in Arnaldo de Leveze Biterrenſi epiſcopo.
Sicardo huic tribuendam putamus quandam epiſtolam ex chartulario Caſſianenſi deſcriptam, nomen Johannis prioris in inſcriptione præferentem, hunc in modum :
Sicardus Dei gratia Albienſis epiſcopus, & Sicardus, & Stepnanus archidiaconi, Vedianus procurator, Guillelmus ſacriſta, omniſque Albienſis eccleſiæ canonicorum conventus ; venerabilibus fratribus Johanni priori, & omnibus eccleſiæ Caſſianenſis canonicis, ſalutem & dilectionem. Piæ postulatioC voluntatis ad obtinendum quod petit, animum provocat poſſidentis ; idcirco & religionis veſtræ inſtantiam, & veſtram erga eccleſiam noſtram obedientiæ reverentiam perpendentes, communicato omnium fratrum noſtrorum conſilio, eccleſiam de Murat, ſicut prædeceſſorum noſtrorum tempore habitam & poſſeſſam accepimus, ita vobis & succeſſoribus veſtris habere, & quiete perpetuo poſſidere præſenti auctoritate concedimus.
Caret hoc inſtrumentum notis temporis ; ſed referendum videtur ad annum 1115. quo jam diximus conceſſum eſſe Muratum Casiiano.

XLII. Bertrandus.

Ejus ſubſcriptio habetur in documento anni 1115.1115.
1121.
quo etiam anno in veteri chronico notatur. Anno 1121. legitur ejus nomen in inſtrumento pervetuſto, quo Hugo Iſarni ſibi eligit ſepulturam in eccleſia ſanctæ Cæciliæ. Ex tabulis Moïſſiacenſibus an. 1125.1125. auctoritate ſua firmat donum eccleſiæ S. Marcelli, quam Petrus Bego, & Ademarus Gauſbertus Moïſſiaco conceſſerant.

XLIII. Humbertus I.
Geraldi.
1125.
1127.
De eo fit mentio in actis annorum 1125. & 1126. ac in chronico an. 1127. Dedit S. Salvatori Gellon. cœnobii... & Willelmo abbati eccleſiam S.Petri de Magrin, &c. ex tab. Gellon. ubi cognominatur Geraldi.
XLIV. Guillelmus IV.

Rexit eccleſiam Albienſem sub annum 1127. ac 1128. Noster Cl. Estiennot tom. VIII. fragmentorum hiſtoric. mſſ. exhibet epiſtolam hujus Guillelmi epiſcopi Albienſis, ad Fulconem Ardorelli abbatem, in qua conqueritur quod de Ciſter-

A

ANNI CHRISTI.
cienſibus male loquatur, & sua Vallis-magnæ & Ardorelli cœnobia congregationi Ciſtercienſi adjungere, uti promiſerat, detrectet.
XLV. Hugo III.

Nomen ejus memorari in inſtrumento Podienſis eccleſiæ anni 1135.1135. dicunt fratres Sammarthani. Nobis aliunde quoque notus eſt, nempe ex tabulis Gellonenſibus ; nam anno ab incarn. Domini 1138.1138. iii. cal. Martii, feria ii. levatum eſt corpus venerabiliſſimi confeſſoris Christi Guillelmi, & reconditum iii. nonas ejuſdem menſis, per manus domini Hugonis Albienſis epiſcopiB, & Raymundi Nantenſis abbatis, temporibus Innocentii papæ II. & Arnaldi Narbonenſis archiepiſcopi, & Petri Lutevenſis epiſcopi, & Francorum rege Ludovico. Deinde ex chartis monaſterii Villæ-magnæ, Hugo Albienſis epiſcopus eccleſias S. Gervaſii & S. Petri de Nairano [modo Caſtrenſis diœceſis] Villæ-magnenſi monaſterio, & Berengario ejus abbati confirmat, an. Domini 1143.1143. epacta ii. & iii. cal. Aprilis.
Poſt Hugonem in prolixiori Gallia chriſtiana ponitur Dominicus, quem ignorat vetus chronographus, neque locum habet in catalogo quem texuit Claudius Robertus in ſua Gallia chriſtiana. Nullas quoque offendimus chartas veteres, in quibus eſſet ejuſdem mentio. E contrario conſtat nobis ex antiquis inſtrumentis Hugonem uſque ad an. 1143. cathedram Albienſem obtinuiſſe, Rigaldum vero vel Reginaldum auſpicatum eſſe epiſcopatum anno ſaltem 1144. Attamen cum his temporibus plurimi eſſe potuerint, qui ſe Albiæ dicerent epiſcopos, & jura epiſcopalia ſibi vindicarent, non inficior aliquem nomine Dominicum tunc forſan pro epiſcopo ſe geſſiſſe.

XLVI. Rigaldus.

DEpiſcopus hic collocatur à chronographo, anno 1141. forte maturius, cum Hugo adhuc ſederet anno 1143. Ipſe & Willelmus præpoſitus ſanctæ Cæciliæ, an. 1144.1144. ſubſcribunt chartæ Atonis de Gavanzas, Petri Guido- nis & aliorum, primitias & decimas eccleſiæ de Gavanzas concedentium Moïſſiaco. Huic epiſcopo eodem anno R. ** Rogerius.
1146.
Biterrenſium vicecomes remittit conſuetudinem diripiendi defunctorum epiſcoporum bona. An. 1146. menſe Sept. epacta vi. concurrente vii. indict. viii. donumE accipit ab Arnaldo Alamanni. Ex charta an. 1150. Amblardo præpoſito, & eccleſiæ Albienſi confirmavit donationes a prædeceſſoribus ſuis factas. Nominatur in charta Guirandi Bec, & Guillelmi de Grava, qua Alexandro abbati Grandis-ſilvæ, & monachis donant quidquid habebant in Boſsco de Candelio. Facta charta donationis hujus anno incarnationis Domini mcl.1150.
1156.
Rigaldo epiſcopo Albienſi præsſidente. Ex tab. Can- delii, ubi adhuc an. 1156. legitur.

XLVII. Guillelmus V.

Guillelmum cepiſſe epiſcopatum anno 1157.1157. probat quædam ſententia Raymundi Trinca-