ANNI CHRISTI. 1166.velli[1] data an. 1166. qui dicitur decimus epiſcopatus hujus præſulis. Certe memoratur hoc an. 1157. cum Petro Ardorelli abbate, in concordia inita inter canonicos ſanctæ Cæciliæ, & canonicos S. Salvii. Pacis arbiter fuit inter Rogerium Biterrenſem vicecomitem, & Raymundum abbatem S. Pontii Tomeriarum, an. 1171. una cum Pontio Narbonenſi archipræſule, & Bernardo Biterrenſi episcopo, ut videre eſt in Raymundo abbate S. Pontii. Hoc ipſo anno ejuſdem meminerunt Soricinenſes tabulæ, in quibus Guillelmus de Valle-ſecura, ſe Bernardo Soricinenſi abbati, ejuſque ſucceſſoribus receptum honorificum & sine querela cum duodecim militibus, & quatuor peditibus, pro honore de Valle-ſecura, debere confitetur. Actum cum consuto & in præſentia Guillelmi Albienſis epiſcopi, & Begonis de Doriano ipſius fratris, &c. an. mclxxi.1171.1172. 1174. menſe Aug. Adhuc occurrit in tabulis capituli sanctæ Cæciliæ an. 1172. & in charta Candelii an. 1174.
XLVIII. Gerardus al. Giraldus
Nomen hujus epiſcopi prodit documentum fidei clientelaris, quam Robertus abbas Galliaci promittit Raymundo comiti Toloſano. Pars magna fuit concilii Lumbarienſis, quod aliqui anno 1165. alii rectius an. 11761176.. tribuunt. Acta ampliora ſynodi hujus, vulgo dictæ Albienſis, ſed melius Lumbarienſis, non a Lumbaria Aquitaniæ, quæ nunc eſt urbs epiſcopalis, ſed ab alia Occitaniæ, habemus tom. X. concil. Huic ſynodo non ſolum adfuit Gerardus, sed in ea hæreticos, qui poſtea dicti ſunt Albigenſes, & tantas tragœdias in Galliis excitarunt, hæreſis convicit ; qua forte de cauſa electus eſt a patribus, ut ſententiam concilii adverſus eos pronunciaret. Adhuc ſedebat Gerardus an. 1190. ſi chronico fides adhibeatur, sed minime chronographus convenit cum actis Albienſis eccleſiæ, ut mox dicemus. Andriæ.
XLIX. Claudius.
Claudius cognominatus Andriæ, non aliunde nobis innoteſcit, quam ex inſtrumento quo cedit Guillelmæ abbatiſſæ Rivinitidi apud Car- caſſonam, & ſororibus ſuis Catharinæ & Marthæ monialibus Rivinitidi, alodem de Carſac juxta Carcaſſonam, quem ex hereditate parentum habuerat. Act. an. 11831183.. Petri.1185.
L. Guillelmus VI. Guillelmus dictus Petri, electus anno 1185. prius erat canonicus sancti Salvii ; quem ſuſpicamur quoque antea fuiſſe canonicum Albienſis eccleſiæ : nam in charta Candelii an. 1183. occurrit Guillelmus Petri, canonicus & præpoſitus ſanctæ Cæciliæ. Ceterum initium ejus epiſcopatus
|
ANNI CHRISTI. Aeruitur ex duobus vetuſtis inſtrumentis, in quibus annus epiſcopatus ejus 20. componitur cum anno incarnationis 1205. & ex alio in quo annus 17. ejus pontificatus, illigatur cum anno Chriſti 1202. Sane hoc ipſo an. 1185.1185. quædam acquiſivit a Pontio Roſquers, pretio centum ſolidorum Raymundenſium, ex tabul. Albienſi. Ibidem, & in chartis Candelii ſæpe memoratur annis 1186. 1187. ac 1188.1188.1189. quo anno cum conſilio virorum prudentum conſtituit, quibus pœnis afficiendi, qui quempiam gladio, fuſte aut lapide cæderent. An. 1189. oppigneravit Guillelmo Oalric Bejuſque filiis, duas decem equitum albergas, pro 350. ſolidis Melgorienſibus. Anno 1191.1191. Ex Albienſ. tab. C XI. pag. 6 col. 1 fœdus iniit cum Raymundo Toloſano comite, cujus pacta lege inter inſtrumenta. Anno 1192. litem cum Berengario abbate Villæ-Magnæ pro eccleſiis ſancti Gervaſii, ſancti Petri de Neyrano, &c. compoſuit, auxilio electorum judicum, Ermengaudi abbatis ſancti Pontii & Aymerici Candelienſis. An. 1193. ſuo capitulo quaſdam ceſſit eccleſias. Eidem eccleſiæ an. 1202.1202. Ex tab. cap. Alb. ibid. 1204. Ex tom. X. fragment. hiſt. D. Estiennot. ſui epiſcopatus 17. regnante Philippo rege, jam ceſſerat eccleſiam ſanctæ Martianæ, quæ diu ſub poteſtate laïcorum fuerat. An. 1204. pepigit cum CG. abbate Arulensi, eique G. abbas Aureliacenſis & monachi reddunt eccleſiam de Viancio, de qua supra in Amelio ; epiſcopus vero & canonici dant Aureliaco, eccleſias S. Petri de Laval, & ſanctæ Mariæ, &c. An. 1205.1205. ſui epiſcopatus 17. regnante Philippo rege, jam ceſſerat eccleſiam ſanctæ Martianæ, quæ diu ſub poteſtate laïcorum fuerat. An. 1204. pepigit cum C ſui epiſcopatus vigeſimo dedit eccleſiæ ſuæ clericis decem ſolidos Raymundenſes, quos annuatim ex eccleſiæ ſanctæ Martianæ cenſu percipiebat. Eodem anno menſe Novembri, Ademaro Guillelmo eccleſiæ Albienſis præpoſito mortuoTab. S. Cæcil., rogatus eſt a canonicis, ut præpoſiti munus obiret, retenta nihilominus facultate eligendi præpositum, ipſo mortuo. An. 1207. Ermengaudo abbati Vallis-magnæ dedit ecclesiam ſanti Petri de la Beiſſiere. An. 1212.D1212. Tab. Carcaſſ. 1218. Guillabertus abbas Galliaci ei fidem clientelarem juravit. An. 1218. ab Amalrico duce Narbonenſi, &c. conduxit ad tres annos caſtellum vetus, & omnia quæ Amalricus habebat in civitate Albienſi lociſque adjacentibus, pretio 130. librarum Melgorienſium. Quo etiam anno Guillabertus abbas Galliaci jurat ei ſubjectionem. Hoc ipſo anno idem abbas Pontiam abbatissam Veteris-muri, ſiſtit laudato epiſcopo Guillelmo Petri benedicendam, poſt promiſſam obedientiam. Anno 1220.E1220. xvii. cal. Maii conſulibus & civibus urbis licentiam dat de ſuis bonis teſtamento diſponendi ; ea lege ut bona illorum qui nullo facto teſtamento morerentur, ad epiſcopum pertinerent. Epiſcopalem vero dignitatem dimiſit ſpontanea cessione in manu Gregorii papæ IX. an. i. ejus pontificatus, Christi 1227.1227. alii dicunt, in manu R. cardin. S. Angeli ſedis apoſtolicæ legati, anno milleſimo ducenteſimo viceſimo tertio, ſed prorſus falluntur ; multa enim habentur hujus epiſcopi acta annorum ſequentium. Nimirum an. 1225. hominium fecit archiepiſcopo Bituricenſi coram Guillelmo Cadurcenſi, & Stephano Mimatenſi epiſcopis ; ubi hunc annum dicit eſſe ſui epiſcopatus pluſquam quadrageſimum, quod iterum probat illum inchoatum fuisse an. 1185. An. 1226.1226. ii. idus Junii le- |
- ↑ Anno 1166. Raymundus Trincavelli ſententiam tulit contra Bernardum Rigaldi, & alios qui eccleſiam ſanctæ Martianæ tenebant ; eos ſcilicet damnavit ad solutionem albergæ debitae S. Salvio quolibet anno in die festo ſanctæ Martianæ, unius nimirum convivii ad quod omnes clerici ſancti Salvii poterant invitare quoſcunque vellent. Id contigit anno decimo pontificatus Guillelmi epiſcopi Albienſis.