ANNI CHRISTI. gationem pro civitate Caſtrenſi cum P. archiep. ANarbonenſi, & G. abbate Caſtrenſi ſuſcipit obeundam ad regem, ut offerret litteras, quibus fidelitatem jurabant, & omnia vicecomitum Biterrenſium jura in ipſum regem transferebant. An. 1227.1227.Ex tab. urbis Alb. xii. cal. Sept. fœdus icit cum Raimundo de Fraiſſenel, Galhardo de Rabaſtens præposito S. Salvii, & Sicardo vicecomite de Lautrico. Denique exſtat ejuſdem chartaC. XII. p. 6. col. 2. de privilegiis eccleſiæ S. Salvii conceſſis, data viii. idus August. anno 1227. quam invenies inter inſtrumenta. Anno 12301230.. pie obiit poſt dimiſſum epiſcopatum, ut infra videbimus, & ii. cal. Junii ſepultus eſt in capitulo clauſtri ſanctæB Cæciliæ, prout expetierat, vi ſententiæ ab officiali & archipreſbytero de Cordo latæ, contra præpoſitum & canonicos S. Salvii, qui eum in ſua eccleſia ſepeliendum contendebant, quod hujus eccleſiæ fuiſſet canonicus regularis. De hoc optimo præſule cum laude loquuntur Guillelmus de Podio Laurentii in chronico cap. 3. & 4. necnon Petrus Vallium-Cernaii monachus in hiſt Albig. c. 25. Venit, inquit, idem comes (Simon comes Montis-fortis) Albiam.... epiſcopus autem Albiæ Guillelmus, qui erat dominus civitatis principalis, gratanter ſuſcepit illum dominum, & tradidit ei civitatem. Beneficii memor comes,C episcopo ejuſque ſucceſſoribus largitus est caſtra & toparchias de Roffiac & de Marſac, capitulo vero 20. libras annui reditus. Vide litterasC. XX. pag. 10. col. 2. Philippi regis, an. 1277. ubi hujus donationis fit mentio. Studuit reformationi S. Salvii, pro qua ſtatutaC. XIV. & XV. condidit, & reddidit canonicis facultatem eligendi præpoſitum, poſt vacationem annorum 50.
LI. Durantus.
Abdicato epiſcopatu a Guillelmo præſule, inD manus Gregorii papæ IX. mandavit ſummus pontifex archiepiſcopo Bituricenſi & capitulo Albienſi, ut infra 15. dies alium eligerent paſtorem ; alioquin ſe huic eccleſiæ viduatæ proviſurum. Datum Lateranis 13. Januarii, pontificatus anno 1. id est Christi 12271227.. nunc 1228. Itaque canonici juxta litteras Simonis Bituric. archiepiſcopi, convenientes in locum dictum Rupem-amatoris ** Rocamador., per tres e ſuo ſodalitio, in quos compromiſerant, elegerunt conſilio ejuſdem metropolitani, Durantum (ſic enim legitur, non Durandum) archidiaconum Bituricenſem ** Sacri-cæſaris Sancerre in eccleſia Bituricenſi., menſe Aprili, in craſtino festi S. Georgii,E uti legimus in decreto ejus electionis ; & decimo quarto cal. Aug. feria quarta ante feſtum S. Praxedis, circa meridiem ſolemni pompa urbem eſt ingreſſus. Anno 1229.1229. in vigilia ſancti Petri ad vincula hominium recepit a Stephano de Paders, & P. Bernardi fratribus, & Pontio de S. Privato ipſorum nepote, & B. de Monaſtier, &c. pro caſtro vallis de Monaſtier. Eodem anno a Petro vicecomite de ſancto Antonino, omnia jura acquiſivit, quæ dictus vicecomes habebat in civitate Albienſi, in caſtro veteri, in honoribus des Odeils & Clauſcomtals, pretio 1000. sol. |
ANNI CHRISTI.
Melgorenſium. Eodem quoque an. habuit querelam adverſus ballivos regios, & Philippum Montis-fortis super juriſdictione civitatis Albienſis.
SententiaC. XVI An. vero 1236.1236 v. cal. Junii epiſcopum Biterrenſem commonet de excommunicatione, qua juxta litteras dicti legati, percuſſerat abbatem & monachos Caſtrenses, quod canonicis maximam redituum partem abſtuliſſent ; rogatqueTab. eccl. Alb. ipſum, ut in ſua diœceſi excommunicationem hanc publicam faciat. Eodem an.Tab. ep. Albien. Bellicæ quoque virtutis argumenta dedit Raimundus in expugnatione caſtri Montis-ſecuri (Mont-ſegur) diœceſis Toloſanæ, quod erat publicum flagitioſorum hominum perfugium, tenebantque ac propugnabant duo magnates, Petrus de Mirapice, & Raimundus de Peyrala. Eo itaque perrexerunt Petrus Amelii archiepiſcopus Narbonenſis, noſter Durantus, & seneſcallus Carcaſſonæ. Quamvis vero arx illa in altiſſima |
Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/43
Appearance
Haec pagina emendata est
17
18
ECCLESIA ALBIENSIS
Tomus I.
B