ANNI CHRISTI. quando & a quo & qualiter ſit factus epiſcopus, breviter ad memoriam revocemus. 1275.Anno Domini mcclxxv. nonas Martii Innocentius papa V. qui Gregorio X. per quem fuit nuper Lugdunenſe generale concilium celebratum, in apoſtolatus immediate ſucceſſit honore, de ipſo domino B. qui a Magalonenſi dioceſi, & villa Montis-peſſulani traxit originem, eccleſia Albienſi in urbe Romana providit. Erat enim dictus epiſcopus antea, & dudum fuerat apoſtolici palatii generalis cauſarum auditor, qui tunc temporis regulariter erant quatuor ad cauſas omnes (electionum eccleſiarum cathedralium, & abbatiarum ſolemnium dumtaxat exceptis) undecumque deferrenturB ad Romanam curiam audiendas ſpecialiter deputati. Poſt proviſionem vero de ipſo factam, moram traxit in curia propter mortes ſummorum pontificum, propter quas litteras quas debebat habere, expedire non poterat, uſque prope nativitatem Domini anni poſtea ſequentis. Interim enim tam dictus Innocentius, quam Adrianus, qui ſibi ſucceſſit, tam brevi tempore de medio ſunt ſublati, & Johannes XXI. ſubſtitutus eiſdem, quod ſtupor de eis apprehenderit cum ſumma admiratione homines dum fiebat. Tandem recedens de curia, intravit primum civitatem Albiæ in feſto beati Antonii abbatis, & erat dies Dominicus, Cqua die etiam in altari ſanctæ Caciliæ primam missam ſolemniter celebrauit, ac die immediate ſequenti ad pacem & unitatem reducens canonicos, qui dudum inter se fuerant plurimum diſſidentes, cum eiſdem ordinavit concorditer ante etiam quam cibum ſumerent, quod nova deberet major eccleſia fabricari. Ad quod deputavit viceſimam ſuorum redituum, & canonici de ſuis pariter per temporis ſpatium vicennalis. Ac ſequenti prima ſynodo quadrageſimam, per idem tempus omnium redituum eccleſiarum, quæ ad collationem ſpectant epiſcopi, & capituli Albienſis, necnon & reditus omnes primi anni vacantium Deccleſiarum ejuſdem vicennalis temporis ; retentis duntaxat ſufficientibus ſumtibus pro ipſis eccleſiis ſerviendis. Proviſione itaque facta de conſtruenda eccleſia, providendum inſtituit idem epiſcopus, per quem modum ad totius illuminationem dioceſis inſtituerentur grati Deo moribus & ſcientia in ipſa majori eccleſia idonei ſervitores. Ordinavit enim cum præpoſito & capitulo, qui tunc erant, ſcribi ſummo pontifici pro obtinenda licentia, quod dicta eccleſia de canonicis ſecularibus ordinaretur deinceps. Et ſic ex cauſis in ipſis litteris contentis efficeretur ipſa eccleſia ſecularis, & quod ordinatio hujuſmodi, ſi concederetur per Eſummum pontificem, ad epiſcopos omnes Albienſes qui eſſent pro tempore, & eos ſolos libere & perpetuo pertineret.
An. 1278. |
ANNI CHRISTI. A eccleſiæ præfatæ proventus ſatis eſſe ad cultum & ad victum 31. præbendariorum, hoc numero comprehenſis octo dignitatibus, nempe præpoſito, 4. archidiaconis, thesaurario, cantore & ſuccentore ; tunc vero temporis in ea tantummodo eſſe 21. canonicos maxime indiligentes circa rem divinam, ad rem vero familiarem augendam litium maxime ſtudiosos : proindeque ſatius videri ut ſeculares fierent. Ibid.1286.An. 1286. ſedit in concilio apud Biturigas coacto. xiii. cal. Octobris, & in aliis provincialibus ſynodis annorum1290. Ibid. 1304.1290. 1291. &c. Monachos Galliacenſes excommunicavit, quod P. electo abbati necdum confirmato obedirent. An. 1304. bona ſua regi addicta, donec ſolviſſet ſubſidium ſibi impositum, recuperat litteris Philippi regis dicti Pulcri, datis die 10. Aprilis. Qui princeps, eodem anno die 15. menſis Julii, pollicitus eſt huic præſuli, clero, plebique Albienſi ſuam gratiam, & ſatisfactionem pro multis gravaminibus, quod liberaliter ſubſidia miſiſſent regio in Flandria exercitui. Privilegium illis tunc conceſſum excudendum C. XXI. pag. 11. col. 1. 1308.inter inſtrumenta cenſuimus. Anno 1308. tranſlatus eſt ad Anicienſem ſedem[1], cardinalis Portuenſis poſtea renuntiatus an. 1316. die 18. Decembris a Joanne XXII. Fatis conceſſit Avenione 14. Augusti 1317. humatus ibidem in eccleſia majore. Certe in ſententia lata contra fratrem Bernardum Delitioſi, ex ord. Minorum an. 1319. Bernardus epiſcopus Albienſis, bonæ memoriæ dicitur, quod eſt argumentum pene certum ejus mortis. De animo hujus Minoritæ in noſtrum Bernardum infenſiſſimo agit V. C. Baluzius in notis ad vitas paparum Avenionenſium col. 649. Hic epiſcopus magnificæ baſilicæ Albienſis ſub titulo S. Crucis & S. Cæciliæ fundamenta jecit in eminentiori ſitu, cum antea in declivo ripæ Tarni eccleſia ædificata eſſet. De hoc cardinali lege Ughellum in epiſcopis Portuenſibus. De Bordis.
LIV. Bertrandus. II.
Bertrandus de Bordis fratrem habuit nomine Petrum, quem Philippus IV. rex Franciæ, ad militarem & equeſtrem ſtatum evexit ſuis litteris[2] datis apud Mediam-villam, an. 1311. Bertrandus fuerat prius canonicus Lactorenſis, quod ſacerdotium ei contulit Clemens V. vii. cal. Augusti, an. 1305. ex hujus papæ regeſto in bibliotheca regia. Deinde tranſlato Bernardo de Castaneto ad eccleſiam Anicienſem anno 1308. creatus eſt Albienſis epiſcopus : nam ex litteris ejuſdem regis datis Pariſius iv. Octob. an. mcccviii. patet Bertrandum immediate Bernardo eſſe ſubrogatum. Hinc expunximus Geraldum inter utrumque inſertum. Bertrandus electus Albienſis epiſc. per ſuos procuratores Heliam de Faga abbatem Albæ-petræ, & Centullum de Glatenx Lactor. canonicum, |
- ↑ Vide epiſt. Philippi IV. regis Franciæ, Johani de Criſpeio ſcriptam in collectione Baluz. tom. II. vit. pap. Aven. col. 167.
- ↑ His litteris rex ipſi permittit, ut licet ex utroque parente nobilis forſitan non exiſtat... a quolibet ad hoc idoneo cingulum recipere valeat miltiarem, & quod ex tunc ipſe pſterique ſui nobilium gaudeant dignitate. Ex regiſtr. 46. archivi regii Pariſ. Vide notas Baluzii ad vit. pap. Aven. p. 659.