Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/46

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


x ? ECCLESIA ALBIENSIS. XA hominium recipit a Guiberto de Cadola domi— j cello, de iis quæ habebat in castro & in valle de Monestier, xv. cal. Octobris 1508. Eodem anno multorum ecclesiæ suæ bonorum restitutionem obtinet, ut probant varia instrumenta, in quibus dicitur episcopus. Bullam a demente papa V » IV » caL Julii pontific. an. 4. datam consequitur, qua censuns ecclesiasticis decimarum suæ diœcesis invasores ad restitutionem valeat compellere. An. 1309. cal. Julii dat Ber- trando de Bordis canonico S.Hilarii Pictavien* sis decimas de Tilheto, de Ginesteris & de S. Salvio, in archipreibyteratu S. Gervasii diœce— j sis Albiensis, quam ceffionem Clemens papa V. bulla v. cal. Aug. pontific. an. 4. ratam habuit. An. 1310. IV. cal. Junii juxta bullam Clementis KV. IX. cal.Dec. pontific. anno 5. datam, de idiis canonicorum, aliorumque suæ eccle- siæ clericorum decernit. Eodem anno 16. Junii dat suo capituloecclesiam S. Vincentii deFau- cio. Item 2.N0V. unit suo cepitulo rectoriam S. Georgii cum suis annexis. Eodem an. 31. Januarii, dat Raimundo de Casetis canonico ac theologo ecclesiæ Burdegalensis, duas partes decimarum ecclesiæ de Podio-Begone, & S. Mauritii de Privato, quam donationem Clemens papa V.firmavit bulla m. cal. Julii, siii pontific. an. 7. Statuta condidit & publicavit IV. cal. Junii an. 1310. quo anno XIV. cal. Januarii ad Romanæ ecclesiæ, cujus quoque camerarius fuit, purpuram asiumtus dicitur a Cle* mente V. qui ei tribuit titulum SS. Johannis & Pauli. Attamen mense Februario sequenti, adhuc episcopi Albiensis titulum camerariique retinebat i nulla cardinalatus facta mentione ex ejusdem chirographo dato monasterio Sarla- tensi, pro 15. marœbotinis aureis cameræapos- tolicæ debitis & peisolutis. Datum Avinioni die penultima mensis Februarii anno Domini 1310. indict. vi 11.pontificatus D.papæ anno 5. Paulo post obiit scilicet die 21. Septembris anno 1311. uti notat Amalricus Biterrensis. LV. GERALDUS. II. Bertrando ad cardinalitiam dignitatem evecto mense Decembri, Albiensis ecclesiæ vacantis regimen datum est Geraldo eodem pene tempore ; Jam enim sedebat ineunte meIsse ’Martio ejusdem anni 1310. quem nunc dicimus 1311. ut liquet ex actis publicis de admisiione intra urbem Albiensem religiosæ familiæ patrum de Monte Carmelo consignatiS 111. idus Martii ejusdem anni. Cum brevi tempore praefuerit, pauca de ipso notanda occurrunt. Cum B— abbate Castrensi transigit 1312. Eodem anno in Amelium Vasalli S. Salvii præpositum de simonia insimulatum quæstionem institui curavit. Quo etiam anno Pictavinus de Montesquivo huic præsuli hominium præstat pro matre sua Barrava, de his quæ habebat in castro de Marsaco. Sabbato post natale Domini ejusdem anni, statuta quædam pro sacello S. Magdalenæ de Rioveros insuburbio Galliaci confirmat. Anno — li ; 4. 7. Maji, jam defunctus dicitur, illique suffectus erat Beraldus : mandatur quippe se- nescallis Tolosæ & Carcassonæ, ut in castriS ac posseffionibus, quæ comites Tolosani ecclesiæ Albiensi cesserant, jus regaliorum accipiant, secundum tempus quo vacabat per obitum Ge- raldiepiscopi, atque Berardo successori restituant, quidquid e bonis dictæ ecclesiæ residuum fuerit. L V I. BERALDUS. Hic præsul erat ex gente Raimundi de Far- gis filii sororis Clementis papæ V. qui factus est cardinalis ; habebatque fratrem archiepisco- pum Narbonensem. Beraldus sidem, obsequiumque juravit regi Philippo dicto Fulcro, die 12. Martii, anno 1314. in cujus sacramenti forma legitur tantum electus Albiensis. Die 27. Aprilis ejusdem anni, cum in iram regis in* currisset, quod arma sumsisset adversos Amblar- dum de Pothano, parum advertens ipsum regiæ commissum esse custodiæ, veniam delicti obtinuit. Die 29. Julii sequentis ab ipso rex fup- petias petiit adversos Robertum Flandriæ comitem, uti videre est in collectione instrumentorum. Die decimo septimo Augusti alias litteras ad eum scripsit rex, ut in sesto nativitatis beatæ Mariæ Atrebatum/ » equis & armis conveniret. Anno 1316. die Dominica post festum S.Bar- nabæ, hominium recepit a consulibus urbis. Eodem anno qui primus fuit pontisicatus Johannis XXII. bulla ejusdem papæ data xm.caL Decembris, absolvitur ab excommunicatione qua forte multatus fuerat, quod non exacte sob visset reditus assignatos octo dignitatibuS, quaS Bonifacius VIII. instituerat inecdesia cathe- drali, quando illam fecerat secularem. Idem papa facultatem ei concessit anno 1317. confe- 1 rendi beneficia in sua diœcesi vacantia, quorum collatio ad sedem apostolicam pertinebat. Eodem anno acquisivit a Pictavino de Montesquivo filio Saxii & Barravæ de Podio, quidquid habebat in loco de Marsaco. Tunc etiam Albiensis diœcesis pars avulsa, data est novo epis. copo Castrensi a Johanne papa XXII. ut infra ostendemus. Inquisitorasede apostolica in Gallia constitutus, consoles & cives Albienses ab ecclesiasticis pœnis quibus subjacebant ob injurias Bernardo de Castaneto luo episcopo illatas, absolvit die 11. Martii anno 1319. Be* raldum equites ac pedites misisse ad bellum, 3uod pro castro de Lombers exarserat, sedan- um, probat chirographum Aymerici de Cro- so senescalli Carcassonæ & Biterrarum, datum 1320. fer ia v. ante festum sancti Vincentii. Litem habuit adversos Arnaldum abbatem Galliaci, quæ sententia Pilisortis cardinalis tituli sanctæ Anastasiæ die 21. Novembris, anno 1322. restincta est ; & cum Guillelmo Bituricensi archiepiscopo, quam diremit Johannes de Mota domicellus castellanus Montis-regalis, 10. Novembris 1324. Sæpius cum senescallo Carcasso- nensi pugnare pro juribus episcopatus coactus est, & Philippum regem appellare ; cui cum ex^ posuisset episcopum Albiensem solum & in soli- dum immediate habere in civitate Albiensi, &